Commentaria in Porphyrium A Se Translatum

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii In Isagogen Porphyrii commenta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 48). Schepps, George; Brandt, Samuel, editors. Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Post hoc igitur de differentiae accidentisque a genere distantia disserit dicens :

A differentia uero et ab accidentibus differt genus, quoniam etsi etiam ista de pluribus specie differen- tibus praedicantur, differentiae scilicet et accidentia quae communiter accidunt, non tamen in eo quod quid sit praedicantur, cum interrogantibus nobis fit secundum ea responsio; magis enim quale quid sit ostendunt.

Differentiam uero et accidens idcirco posterius reseruauit, quod eorum unam differentiam erat distantiamque dicturus. differentia enim et accidens qualitatem cuiuscumque speciei demonstrant, illa substantiae qualitatem, id est differentia, illud. [*](14—20] Porph. p. 3, 5—10.) [*](1 dicas GS 2 autem] etiam Hilgard 4 et cetera singuli T et (del., ut Pm2) ceteri singuli DPRS sicut et ceteri singuli C 7 inter genus est et (et s. l.) C proprium et genus GPST 8 species GS 9 omnino] animo Sm1 alia m2G 11 proprium est G semper om. C aptatur CGPST 12 haec T edd. de om. GKT differentia ST 13 distantiam GPm2 disseret Sm1T 14 ab om. P genus om. CDPR, s. l. Sm2 15 etsi] si GPSm1 16 differentia CDPRS (ex - as); Porph. p. 3, 7 a·. ί'Μψοραί 17 tantum D 18 fit] sit DFS 19 eam responsionem S enim] autem P 20 ostendit KPa.c. 21 Differentia Cm1KSm1T 23 enim] uero C cuiusque FGKS 24 demonstrat PST differen- tiam DP illud, id est] FG illud est DPRST illud autem est C illud K)

57
id est accidens, non substantiae. ergo quoniam genus super speciem est et species supposita generi, genus speciem, spe- cies indiuiduum quid sit ostendit. porro autem solae possunt species differentiae segregare quae qualitatibus eas substantia- libus, id est substantias declarantibus, seiungunt atque dis- pertiunt. nam cum animal genus sit, homo uero uel equus species, quales utraeque species sint monstrat differentiae segregatio, ut dicamus speciem esse hominis rationalem, spe- ciem uero equi inrationalem. si enim quis interroget : quid est homo? animal dicitur. si autem quis dicat : qualis est homo? rationalis respondetur. ita semper differentia non in eo quod quid sit, sed in eo quod quale sit appellatur. de accidenti uero non dubium est, cum ipsa qualitas in accidentis partibus componatur. namque in praedicamentis inter alias nouem partes accidentis etiam qualitas nominatur. nam etiam si quis inter- roget qualis corui species sit, nigra continuo respondetur. congruunt ergo genera differentiis et accidentibus, quod de speciebus pluribus praedicantur. nam sicut genus plures sub se species habet, ita differentia. nam rationale dicimus deum et hominem. rursus etiam accidens de pluribus speciebus praedicatur. nam nigrum dicimus et hominem et equum et coruum et hebenum et plurimas alias species. rursus congruit genus differentiae, quod, sicut genus, sic differentia aequaliter ad indiuiduum praedicatur. nam si Cicero animal est, quod est genus, et rationale animal est. quod est differentia. con- gruunt etiam, quod de numero differentibus praedicantur, quod [*](9—l6] Porph. p. 3, 10—14.) [*](1 substantia CDR 3 solae] sole K sola CDPRSm1T solas FGSm2 4 differentia CDPRSm1T segregari CDPRT disgregare K quae om. R quae ab P et S eas om. C ea K enim T 5 seiunguntur C' dispertiuntur CDR disperdunt P 7 sint species CK 8 rationale P 9 inrationale TPm2 ut rationale m1 quis post interroget G 11 ratio- nabilis P 13 accidentium C 14 ponatur C 15 post. etiam om. CKR, post si P 17 quae C 18 sub se plures species GPST 19 ita] ita et D rationalem CPSm2 20 et om. C rursum P 22 ebenum K 25 pr. est om. D, s. l. Sm2 26 etiam] autem R)
58
superius de aliis monstratum est. distant autem quod, sicut dictum est, genus in eo quod | quid sit appellatur, differentia uero uel accidentia in eo quod quale sit praedicantur. nam si dicas : quid est homo? appellabis genus et dicis animal esse hominem, si uero qualis sit ad differentiam interrogaueris, rationale respondebis, uel <ad> accidens, nigrum uel album uel qualis quisque sit de quo interrogatur. His igitur distributis distantias ipsas a primordio rursus orditur dicens :

Unde hoc quod de pluribus praedicatur genus di- stat ab his quae de singulis praedicantur, hoc est ab indiuiduis; illo quod de specie differentibus praedi- catur, distat ab speciebus et a propriis; illo etiam in quo quid sit appellatur, secernitur a differentiis et a communiter accidentibus, quod haec duo quale quid sit declarant.

Hoc dicit distare genus ab indiuiduis, quod genus de plu- ribus, ut dictum est, praedicatur. colligit autem et in unum redigit proprii specieique differentias. nam quoniam species de pluribus non specie, sed numero differentibus praedicatur, proprium uero de una tantum specie et de his quae sub eadem specie sunt indiuiduis praedicatur, quamuis de una specie praedicetur, tamen aequa est illi cum specie a genere differentia de pluribus specie differentibus non praedicari. nam neque species omnino de speciebus aliquibus poterit praedicari [*](9—15] Porph. p. 3, 14—19.) [*](1 monstratum est de aliis F demonstratum K distat DGPRS 2 differentiae GSm2 3 praedicatur Ca.c. Ga.c.K 4 dicis] dices m1860 6 rationalem CD ((??) er.) FKP rationalis GRSm2 respondit R respon- deo G respondeam P (ex -as) T responde*t S <ad> accidens, nigrum] Brandt accidens nigrum codd. edd. 7 quo om. F 8 rursus om. G, s. l. P, del. Sm2 10 hiis F iis G is K hoc] id R 11 illo—pro- priis in sup. mg. Dm2 illud D (m2) R 12 ab] a KPR a om. GST illud DR etiam] enim CDR 14 a om. RT iam D 16 ut dictum est de pluribus F 19 praedicantur CFK 20 hiis F is K 21 specie om. CDR post quamuis add. enim D 23 specie] numero CR non om. CDR, s. l. P 24 aliquid F)

59
neque proprium, quoniam proprium non de pluribus speciebus, sed de una tantum cuius est specie praedicatur. quod si ita est, una differentia a genere species et propria seiunguntur. accidens uero et differentia eadem quoque una a genere dif- ferentia separantur, quod genus in eo quod quid sit dicitur, differentia uero uel accidentia in eo quod quale appellantur.

Has Porphyrius ad constituendam generis rationem dif- ferentias quam parcissime potest colligit et ipsas differentias multis modis posterius probaturus, nunc uero quantum sat est dicit se <neque deminutam neque> abundantem generis constituisse rationem hoc dicens :

Hoc si ita est, nullo minus aut plus effecta est generis definitio.

Perfectam plenamque se generis definitionem fecisse dicit, quoniam neque plus neque minus facta sit definitio, sed aequa- liter ad genus pariterque composita. quod unde sit, hoc modo monstrandum est. nouimus quod quaedam res quae ad alia praedicantur, his de quibus praedicantur, abundant, ut genera et species. namque animal, quod genus est, de homine, quod est species, hoc abundat, quod nomen generis etiam in equum atque bouem atque in alia ualet aptari. ergo si quis ad quam- libet rem abundantem fecerit maioremque definitionem quam ipsa res fuerit quam definit, non erit integra propriaque defi- nitio, quoniam non solum illam rem amplectitur quam definit, [*](12 s.] Porph. p. 3, 19 s.) [*](2 specie] proprium specie C proprium GS 4 eadem] in eadem D a genere una GPS 6 qualis GP, post add. sit GPS est C 7 con- struendam GK contuendam G (in mg.) DR 9 probaturus posterius GPS 10 se] sed D, in ras. R loc. expleuit Brandt; cf. p. 60, 18. Ed. sec. II 8 superfluum.. deminutum et Addenda generis post rationem GS con- stituens P 12 nullo] nullo modo FGK; cf. Boeth. in Arist. π. έρμ. II 499, 22 Μ. 14 dicit post se, om. post fecisse C 16 pariliterque bm unde] quale GPS quales K, ad unde (del. Cm2) s. l. add. quale Cm2Dm2 17 demonstrandum C 20 hoc] DRT in hoc C, om. FGKPS, fort. recte abundant FRT (ex -at m1?) 21 bouem] in bouem PT quamlibet] ali- quam GS 22 abundanter R 23 quam om. DRT, del. Cm1? erit post propriaque GS 24 solam DGKS complectitur GS definit om. F)

60
si maior fuerit definitio, sed etiam alias quascumque res, quibus ipsius definitionis terminus abundabit. maiorum igitur praedi- camentorum maior erit definitio, minorum uero minor erit etiam definitio. animal ergo, quod maius est, ita definiunt : animal est substantia animata sensibilis, hominem uero, quod ab animali minus est, ita definiunt : animal rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile. quoniam maius est animal ab homine, maior etiam erit animalis definitio ab hominis definitione. plus enim erit dicere ‘substantia animata sensibilis’ quam ‘animal rationale et mortale’. nam substantia animata sensibilis, sicut ipsum animal, non solum hominem complectitur. sed etiam equum uel bouem atque alias huiusmodi species. si quis ergo ad hominem maiorem definitionem aptauerit, quae est ani- malis, ut ita definiat hominem : homo est substantia animata sensibilis, non est plena definitionis ratio, cum equus atque bos substantia animata atque sensibilis esse possint, quae species hominis non sunt. si quis uero maiori rei minorem definitionem aptauerit, curtam et deminutam quodammodo faciet rationem. nam si quis animal definire uolens dicat : animal est res rationalis, risus et disciplinae perceptibilis, non erit integra definitio, quoniam sunt quaedam animalia quae [*](p. 21) istius | definitionis rationem subterfugere atque euadere possunt. est enim animal bos, quod neque rationale sit neque risus perceptibile. sola igitur relinquuntur bene definiri quaecumque aequalibus definitionibus constituuntur. ubi autem aequalis definitio sit, hoc modo possumus reperire. praedicamenta quae- cumque fuerint, si maius praedicamentum de minore aliquo praedicatur, conuerti non potest, ut minus de maiore praedi- cetur. semper enim maiora de minoribus, numquam minora [*](3 etiam ante erit P, ante minor GS, om. R 4 ergo] uero GS 5 ab om. DΚ 6 ante animal add. homo est FGKS 7 quoniam] quod P quo S quodsi T ab om. GS 8 erit etiam DPS 10 et om. GPS 12 uel] et G 13 maiorem s. l. Dm2 15 plena om. F 16 possit GKa.c.PST 17 uero] ergo F 18 diminutam DGKPR 19 rationem faciet GP 24 relinquantur CDRT, recte? 25 autem om. R enim C 26 fit G 28 minus] r minor CDFGPRST maior K)
61
de maioribus praedicantur. nam si quis dicat hominem esse animal, non poterit conuertere animal esse hominem. nam homo nihil aliud, quantum ad genus, nisi animal est, animal, quantum ad species, potest esse etiam non homo. paria uero praedicamenta semper sibi ipsa inuicem conuertuntur. nam quoniam risibile solius est hominis, risibile ad hominem prae- dicatum etiam conuerti potest, ut homo ad risibile praedicetur. dicitur enim : quid est homo? risibile; quid est risibile? homo. ergo quascumque definitiones conuertere potes, illae uerae atque pares sunt, quascumque uero conuertere non potes, aut maiores sunt aut minores, pares inueniri non possunt. nam si dicas hominem substantiam esse animatam atque sensibilem. uerum est. item si conuertas et dicas substantiam animatam atque sensibilem esse hominem, non omnino uerum dixeris. potest enim et substantia animata esse atque sensibilis et homo non esse. item si dixeris rem rationalem, mortalem, risus et disciplinae capacem esse animal, uerum dixeris. si autem dicas atque conuertas animal esse rem rationalem, mortalem, risus et disciplinae perceptibilem, non omnino uerum dixeris. potest enim esse animal et non esse rationale et risus capax. ergo quotiens est maior definitio quam id quod definitur, si prius dicitur id quod definitur et maior definitio adhibetur, uera esse poterit definitio. si enim prius dixeris hominem, rem minorem, et ad ipsum posterius adhibueris definitionem maio- rem, ut prius dicas ‘hemo est’. et post subiungas ‘substantia [*](2 conuerti GPS 5 ipsa om. GPS 6 praedicatum] brm praedicatur codd.p 7 etiam] et FGKS 9 potest P(t er., item 10) R 10 atque om. D pares] et pares F 11 inuenire P 12 dicas] quis dicat T esse substantiam CGS 13 iterum T si conuertas] sicut uertas (ueri- tas F) FS 14 atque] et FK 15 enim om. CK esse post sensi- bilis GPS 17 capacem] perceptibilem GS ante dixeris er. non uid. C 18 esse animal GS 19 praeceptibilem D capacem GS uera CDPRT 21 maior est GPS quam id—maior definitio in inf. mg. Dm2 22 prius] prius uero F dicitur post definitur GS 23 rem] esse P 24 mino- rem] hic desinit cod. R ipsum] ipsum hominem GS postea GPST 25 ut] nisi F dicas prius GPST postea GPS)
62
animata sensibilis’, uerum est. homo enim necessario est substantia animata sensibilis. si uero prius dixeris definitionem et postea dixeris id quod definies, uera esse non omnino potest. nam si definitionem maiorem prius dixeris dicens ‘substantia animata sensibilis’ et postea rem minorem intuleris, ut dicas ‘homo est’, ut sit ‘substantia animata sensibilis homo est’, non omnino uerum est. potest enim esse et substantia animata sensibilis, non tamen homo. at uero si minor fuerit definitio quam illa ipsa res quae definitur, si prius dicta sit definitio, uera est, posterius, falsa. nam si dixeris definitionem quae est minor ‘res rationalis, mortalis, risus et disciplinae capax’ et post intuleris ‘animal est’, ut sit ‘res rationalis, mortalis, risus et disciplinae capax animal est’, uera est. omnis enim res quae rationalis et mortalis est et risus et disciplinae capax, necessario animal est. at uero si conuerteris et rem maiorem prius dixeris. post uero minorem definitionem adhibueris, uera omnino esse non potest. nam si dicas prius ‘animal est’, postea autem iun- xeris ‘res rationalis, mortalis, risus et disciplinae perceptibilis’. non omnino uerum est. potest enim esse animal et rationale uel mortale non esse. itaque si maior est definitio quam res fuerit, si prius rem dixeris, postea definitionem intuleris, uera est, si uero prius definitionem dixeris, post rem intuleris, falsa est. in minoribus uero definitionibus et maioribus rebus contra [*](1 ante sensibilis add. atque GS 3 uera esse omnino non potest D non omnino uera esse potest GS; an omnino post uera ponendum? cf. 16 et p. 63, 3 6 ut sit—homo est om. P ut sit] T ut GKS et Dm1 et si CDm2 sed et F et sit Engelbrecht sensibilis] atque sensi- bilis GS sensibilis—sensibilis (8) in sup. mg. Dm2 7 omnino uerum —generis diffinitionem (p. 63, 16) in scidula add. Tm1? esse post sensibilis FGKS 8 non tamen homo] et homo non esse FGKS (ex 61, 15) 9 ipsa om. GK 11 et post-capax (13) om. FGKS (6 fere litt. er.) 12 animal est om. CD. in ras. P 13 ante uera add. necessario F 14 et mortalis est] mortalis G secund. et om. FGKS et disciplinae om. CDPT capax] capax est G 16 uero om. G esse omnino GPS 17 autem iunxeris] uero adiunxeris C 18 mortalis om. C 20 uel] et GT est om. GPST 22 est] erit GS postea CT)
63
est. nam si definitionem prius dixeris, postea rem subieceris, uera est, si uero rem prius dixeris, postea definitionem sub- ieceris, uera omnino esse non potest. at uero in aequalibus definitionibus conuerti aequaliter potest. nam quoniam solius hominis haec est definitio ‘animal rationale, mortale <,risus et disciplinae perceptibile)>, aequalis est haec ad hominem definitio, quoniam non est cui alii possit aptari. itaque uel si prius rem dixeris, postea definitionem subieceris, uera erit, ut est ‘homo est animal rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile’, sin uero conuerteris et prius definitionem, postea rem dixeris, ut si dicas ‘animal quod fuerit rationale, mortale, risus et disci- plinae perceptibile homo est’, haec quoque uera est. ita semper, ut definitiones uerae sint, neque plus neque minus in defini- tionibus oportet aptari, sed aequali|ter definitiones conuenien- [*](p. 22) terque disponi. quod Porphyrius scilicet non ignorans ait se neque plus neque minus effecisse generis definitionem.

Et Fabius : Sequitur, inquit, te de specie disputare. — Dic, inquam, quid sequitur? — Et Fabius : Hic, ut opinor, ordo est :

Species quoque multis dicitur modis. nam et unius cuiusque hominis forma species appellatur. rursus dicitur et pulchritudo uultus, unde pulcherrimos quosque speciosos dicimus. dicitur species et ea quae [*](20—p. 64, 3] Porph. p. 3, 21—4, 4.) [*](1 prius definitionem (uel diff-) GPST 2 post est per 10 uersuum spatium figuram quandam qua rationes definitionum datarum inlustran- tur add. Cm1, eras. et aliam fec. m2 prius rem FT 5 loc. expleuerunt Engelbrecht et Hilgard 6 haec om. GS 7 rem] Cm2F definitionem (uel diff-) cett. 8 definitionem] Cm2F (diff-), rem cett. est om. GS 9 est om. P mortale om. C perceptabile s. l. ex -tibile F 10 conuerteris] FP uerteris cett. 11 fuit D erit GS 15 se] sed DP 17 ante Et add. DE SPECIE (SPETIE CS) CGSp FINIT DE GENERE. INCIPIT DE SPECIE DΚ post ordo est add. INCIPIT (om. bm) DE SPECIE Pbm, inscriptionem om. Fr te om. C 18 Et fabius s. l. Dm2 20 modis dicitur KP 22 dicitur] et dicitur C 23 quoque GKSm1T)

64
supposita est generi, unde animalis speciem appella- mus, cum animal ipsum genus sit, et album coloris speciem.

Tunc ego : Speciei quoque nomen sicut generis aequiuocum puta. nam et hoc quoque multifariam appellari designat. dici tur enim, inquit, species et figura corporis et fortasse alia plura. de quibus quoniam nullus tractatus habebatur, iure praetermissa sunt. hic tamen a Victorino uidetur erratum, quod cum idem sit cuiuscumque hominis species et uultus. quasi in alia appellatione speciei uultus iterum pulchritudinem dixit, quasi uero non proinde pulchritudo uultus sit ac tota species fuerit; nam si quispiam pulcher fuerit toto corpore. etiam uultu. sed praemissis his ad illam speciem quae sub genere ponitur atque genus efficit ueniamus. namque, ut dic- tum est, substantiae ipsae nullo speciei nomine generisue censentur, nisi quadam ad se inuicem collatione sint compara- tioneque compositae. nam quod animal est, non idcirco est genus, quoniam animal est, sed idcirco, quod hominis sub se atque equi et ceterorum animantium species habet. atque idcirco ait : unde animalis speciem appellamus, cum animal ipsum genus sit; neque enim homo species diceretur, si super ipsum animalis appellatio non praedicaretur. sed ut monstraret non in unis solis substantiis genera speciesque uersari, sed etiam in omnium praedicamentorum nuncupationi- [*](14 ut dictum est] p. 43, 13 ss.) [*](1 post unde add. hominem edd., post animalis C, post appellamus F, om. cett., cf. 20; Porph. p. 4, 2 είώθαμεν λέγειν τον μέν άνθρωπον ε!οο; τού ζφοο 4 ergo Dm1KST 5 puto ex puta S hanc Cm2PSm2 7 nullis D multus, in mg. al. nullus F 8 praetermissae P a om. DPT, s. l. Sm2 10 quam si D ante pulchritudinem add. in G 11 uero om. FKS 12 quisquam P 13 praemissis post his C (prae- ex pro-) PS, praetermissis K edd. 16 ni P collatione] K edd. col- lectione cett. (coll**ione S, ec er. uid.) sunt D 17 namque quod D post animal excidisse genus coni. Brandt, cf. 2 et p. 43, 13 ss. (quo respi- cit ut dictum est 14) est genus] FGp.c.P ei (del. G) est genus DG ei genus est CST genus K 18 sub se hominis CST 20 post unde add. hominem edd.; cf. 1 24 sed etiam—exemplum om. F)

65
bus esse conexa, non solius substantiae dedit exemplum, sed etiam eius quod reliquum remanserat, accidentis. quid enim ait? et album coloris speciem : quae sunt in accidentis diuisione qualitatis. Sed quoniam inter se quaedam conexio est et talis comparatio atque relatio, ut praeter ad se inuicem habitudinem genera et species esse non possint — nihil enim in eorum definitionibus concludi potest, nisi ad alterutrum nominata sint; nam si substantia generis specie supposita, species uero genere superposito et ad ipsam praedicato per- ficitur. non est dubium quin cum genus definire necesse sit, iure speciem, et cum speciem, iure nobis genus praedicare necesse sit, — haec igitur etiam in generis subscriptione seruatur distinctio, cum generis definitio habita est. hoc enim dictum est tunc, esse genus quod ad distantes species diceretur, nunc uero dicendum est id esse speciem quae sub genere ponitur. sed multiplex eius definitio haberi potest. potest enim rursus dici id esse speciem, ad quam genus in eo quod quid sit praedicatur. quae res utraeque id signi- ficant, speciem poni sub genere. nam prima quidem definitio id aperte designat, secunda uero talis est : quoniam semper [*](4—13] cf. Porph. p. 4, 4—9. 13 s. cum generis—diceretur] p. 54, 23 ss. 15—18] Porph. p. 4, 10 s.; cf. infra p. 68, 7-9.) [*](2 quid] PS quidem K quod DFGT in eo. Quod C enim s. l. Cm2, er. 4 diuisione om. KS 7 ad] Sr, om. cett. (alterutrum ex adter- T) 8 nominatum T sunt D (ras. corr.) K habet T 9 spe- ciei KT specie Sm1 speciei substantia C praedicato] CP praedicatio cett. 10 quin] qui Sm1 quia CDP quod G cum s. l. Sm2. om. DGKP cunque (sic) F genus om. K quod F definire] differentiae G 11 post pr. speciem add. cum genere CP scil, cum genere s. l. Sm2 et cum speciem] C (et in ras.) T et cum specie GPS cum genere et cum specie DF iure—sit om. K 12 igitur om. C seruat GPST seruabatur brm 13 distinctio] CDFm1K. s. l. Sm2, discriptio F descriptio GSm1 (sed de- ex di- m2) districtio P 14 tunc in ras. Sm2 nunc DG distantes] res distantes C specie Cm1G tunc DGSm2 (in ras.) 16 duplex D 18 utraque Sm1T significat Dm1 20 semper maioribus minora] CGP (sed subponuntur post maioribus), minora semper maiori- bus F semper minora maioribus K semper maioribus (om. minora) DST)
66
maioribus minora supponuntur, genus ab eo, ad quod in eo quod quid sit praedicatur, maius esse non dubium est. quod si ita est, nullus est obscuritatis error, quin species quae minor est, maiori sibi generi supponatur. nihil igitur haec secunda definitionis significatio a priore differt; si enim species sub genere non poneretur, genus ad speciem in eo quod quid sit non praedicaretur.

Tertia uero definitio speciei integra ratione collecta est et ipsius speciei uim naturamque demonstrat. dicit enim spe- ciem esse quae ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicatur. quae definitio etiam ex supe- riore genere debuit esse planissima, sed ego nunc quantum [*](p. 23) castigata permittit breuitas explicabo. sed | prius de ipsis gene- ribus speciebusque pauca dicenda sunt. cum sint quaedam genera quae species habeant atque ipsa aliis generibus species esse possint, non est dubium ea gemina comparationis habi- tudine fungi, ut ad alia species, ad alia genera nominentur. sed si in uno filo atque ordine speculemur et quodcumque genus alicuius rei repertum sit, eius rursus genus aliud requi- ramus et rursus aliud atque aliud iterum, si nihil sit quod intellectus ratione consistat, inexplicabilis ratio interminabilisque tractabitur. sed quoniam nulla sunt in his scientiae fundamenta quae nulla consideratione animi in infinitum procedentia conclu- duntur, dicendum necessario est posse nos ascendentes usque ad tale aliquid peruenire cuius, cum ipsum ceteris genus sit, [*](9—11] Porph. p. 4, 11 s. 14—p. 68, 24] cf. Porph. p. 4, 12—5, 16.) [*](1 post genus s. l. uero Sm2 ad quod in eo quod om. G 2 esse maius Da.c.F post est add. cum genere G, idem er. S 3 obscuri- tatis] dubietatis T 5 priori C si] nam G non Sm1 (nondum m2) T 6 non om. GST ponitur GST genus] et genus G in eo ad speciem C species F 7 non om. GKST, s. l. C praedicatur GSm2T praedicetur P 9 dicitur CGPST species GPS 12 ple- nissima GSm1 nunc] non CS 14 cum] et cum C 17 pr. ad om. DPST pr. aliam F alias DPSm1 aliae m2 19 alicui T sit] est CG genus rursus C 20 iterum aliud C quo F 21 ratione] ratioque FPS 22 nulla] CT multa cett. post sunt add. quasi F 24 accedentes Dm1)

67
aliud genus inuenire non possumus, quod genus primum et magis genus et generalissimum nuncupetur. sed si hoc in genere contingit, ut ascendentes alicubi consistamus, non est dubium quin descendentes iterum per species ad aliquem quodam- modo calcem offenso termino consistamus. igitur cum descen- dentes per species usque ad illam speciem uenerimus quae sub se species nullas habet, illam speciem ultimam speciem et magis speciem et specialissimam nuncupemus. sed quoniam species aliquorum est continens, si aliquorum specie differen- tium continens esset, non magis species, sed genus merito uocaretur. sed quoniam continet et non specie differentes res continet, similes necesse est sibi contineat pluralitates. sed si continet pluralitatem et maius semper est id quod continet quam id quod continetur, de pluralitate illa species praedica- bitur. appellabitur igitur species de pluribus rebus numero differentibus in eo quod quid sit. species enim cum appellatur de subterioribus, superiorem speciem substantiamque declarat. nam cum dicimus : quid est Cicero? homo continuo responde- tur. cum ergo tribus modis speciei facta sit definitio, superi- ores duae non tantum sunt speciei, sed etiam subalternae speciei, quae et ipsa genus. generalissimum substantia et sub ea corpus animatum, sub animato corpore animal et sub ani- [*](1 possimus FPT 2 maius G 4 aliquem] codd. et edd. 5 descenden- tes] p descentes (sic) DK descendimus CGPST descenderimus F brm 6 species] Fp.c.T speciem Fa.c.et cett. usque] et usque CFT brm 7 post. speciem om. F 9 est om. G. s. l. S 12 pluritates P, item 13. 14 17 subterioribus] pluribus Dm1 superioribus m2 superiorem] DK subteriorem cett. (supt- C) speciem om. F specie C substan- tiam CF 19 ergo] uero D species Sm2 facta sit—substantia (21) del. et in inf. mg. add. dicatur est species quae et ipsa sit genus. genus generalissimum substantia Sm2 20 sunt] F, om. cett., post pro- xim. speciei add. conueniunt C <magis> speciei Brandt, cf. p. 68, 9 21 ante quae add. est enim species FKbrm quae et] quia C genus] CDGSm1T sit genus FSm2(cf. 19) genus ait Kp aptantur. sit genus P genus est brm generalissimum substantia] DGPSm1T genus genera- lissimum substantia Sm2 (cf. 19), fort. recte, generalissimum est substantia C generalissimum enim genus substantia FK 22 corpus animatum] corpus, sub corpore animatum corpus K edd., sed cf. p. 68, 5)
68
mali homo, sub homine indiuidua. sed hanc diuisionem ple- nius posterius exequemur, nunc autem hoc nobis tantum sufficit. substantia igitur magis genus est, homo magis species, ita ut neque substantia species aliquando esse possit nec homo genus, corpus uero animatum uel animal ad superiora species, ad subteriora genera nominantur. si quis ergo corpus animatum uel animal uel hominem uelit exprimere et dicat : species est quod ponitur sub genere et ad quam genus in eo quod quid sit praedicatur, haec definitio et magis speciem, id est hominem, et subalternam speciem continet, id est cor- pus animatum uel animal. nam corpus animatum et animal et homo sub genere sunt posita, et ad eas omnes in eo quod quid sit appellatur, ut dictum est. si quis uero illam spe- ciem definitione monstrare uelit quae uere species est, id est specialissimam speciem, quae tantum species, numquam et genus sit, hoc modo definiet, speciem esse quae ad plurimas res numero differentes in eo quod quid sit praedicetur. sed haec definitio subalternis speciebus numquam conueniet. illae enim quae subalternae sunt species, possunt etiam pro gene- ribus accipi, si ad subiecta praedicentur. quodsi possunt pro generibus accipi, cum pro generibus acceptae fuerint, non tantum ad plurimas res numero differentes praedicabuntur, sed etiam ad plurimas res specie differentes, quippe cum sint genera. sed quia hoc in magis speciebus non euenit, ut ali- quando de specie differentibus praedicentur, haec definitio posterior solius magis speciei definitio est et eam ceterae sub- alternae species excludunt atque reiciunt. quod Porphyrius ita demonstrat : [*](2 posterius] p. 70, 19. 7—9] Porph. p. 4. 10 s.; cf. supra p. 65, 15—18.) [*](1 sub] et sub T 5 superiores FGKPm1S 7 post. (sic) uel] F. om. cett. hominem] hominem esse C 11 et] uel P 13 speciem defi- nitione] diffinitionem K 14 uoluerit KT 15 quaeque S et numquam GK 19 enim om. D 21 cum] quaecumque T acceptae] edd., accepta codd. 24 in] ut G 26 solis KSm2 diffinitionis D)
69
Sed haec definitio eius speciei est quae magis spe- cies dicitur, aliae uero definitiones erunt etiam illa- rum quae non sunt magis species.

Horum ergo ipsam subscriptionem demonstrationemque clarius se ipsum dicere promittit cum dicit :

Manifestius autem fiet hoc quod dicimus hoc modo. in omnibus praed|camentis sunt quaedam magis gene- [*](p. 24) rum et magis specierum, sunt alia mixta. magis ge- nera sunt supra quae nullum aliud genus poterit inueniri, magis species rursus. sub qua nulla species reperifur. horum interualla quae possident, et genera et species sunt, singula superioribus inferioribusque collata, ut alteri genus, alteri species appellentur.

Huiusmodi sunt, inquit, quaedam quorum genera inueniri non possunt, haecque ipsa merito magis genera nominantur, quoniam maius ipsorum aliquid inueniri non potest. nam si ista sunt genera, genus autem omnibus sub se positis maius est, quorum genus nullum est, nihil eorum maius poterit repe- riri. at quorum genus nihil poterit inueniri, merito ipsa magis genera uocitantur. sunt autem quaedam alia quae magis spe cies appellentur, sub quibus non aliae species locatae sunt. nam plus uidetur esse species ea et integrior uere species est [*](1— 3] Porph. p. 4, 12—14. 6—13] Porph. p. 4, 14—20.) [*](2 diffinitiones uero G 5 dicere om. CDPST, post promittit add. executurum C exponere P 8 sunt alia om. FGK alia s. l. Cm2 mixta] brm (uix mista scribend.) in ista ST in istis (-tis ex -ti m2) C inmistra (sic) Dm1P inter ista Dm2, om. FGK; Porph. p. 4. 16 xal ρεταξΰ τών γενικωτάτων χαι τΰιν είοικωτάτων αλλα magis] et magis FGK 12 singulaque G 13 locum ut alteri—eisdem p. 74, 1 in folio inserto add. Sm2 post post. alteri add. rei FT, s. l. Dm2 14 quaedam inquit PS genus PS 15 possit PS haecque | brm quae (uel que) haec codd. (et haec Cm2) quae p haec, quae Brandt 16 maius] magis DS ipsis GKSp.c. post potest add. genus C 17 ante genera in mg. add. magis C 18 eorum] horum D 19 genus nihil] GKPS genus nullum DF nihil maius CT potuit F 21 appellantur FGK post quibus add. quoniam CT non om. T. post uocatae s. l. Cm2, nam D lo- catae] edd. uocatae codd. collocatae Brandt 22 uere] ac uere brm)

70
quae genus numquam est quam ea quae aliquando genus esse potest. quodsi uerior species est quae sola species, numquam genus est, merito magis species appellata est. igitur inter magis speciem et magis genus quod est interuallum, subalterna genera et subalternae species impleuerunt. nam subalterna uocamus quaecumque ad superiora species, ad inferiora pro generibus accipiuntur, idcirco quoniam, si omnes res ad inferi- ora componas, genera, si ad superiora, species, et si ad supe- riora et inferiora eadem ducas, genera et species inuenientur. atque ideo subalterna genera et species nominata sunt, quod filo quodam atque ordine ad inferiora composita genera et ad superiora species agnoscuntur. sed haec ita genera speciesque esse possunt, non ut cui genus est, eidem iterum uelut species supponatur. nam si. ut prius ostensum est, specie sua maius est genus, non est dubium quin maior res sub minore poni non possit. atque ideo ait ut alteri genus, alteri species appellentur, quod nequaquam eandem rem et genus esse et speciem conueniret. dat igitur huius rei exemplum, quo quod dicit, facilius possit agnosci. facit igitur hanc diuisionem. ponit substantiam magis genus, supponitur substantiae corpus et incorporeum, corpori animatum corpus et inanimatum, animato corpori animal sensibile et insensibile — ut sunt ostrea uel conchilia uel echini uel arbores et alia huiuscemodi, quae uiuendi animam habent, non etiam sentiendi —, sub animali animal rationale et inrationale, sub rationali mortale et inmor- tale, sub mortali hominem, sub homine singulos homines, hoc est corpora indiuidua, Ciceronem et Virgilium scilicet et eos [*](18—p. 71, 1] Porph. p. 4, 21—25.) [*](4 interuallum quod est CT 8 post genera add. sunt FGK, s. l. S si ad—genera (11) om. T 9 genera] et genera D 10 nominatae G 14 prius] supra D magis D 15 minore] F minori cett. 17 ante eandem add. ad FGK edd. 18 speciem] K species cett. et edd. con- uenirent (sic), del. con F 19 dicat S 21 ante incorporeum add. in CDF 22 ante insensibile add. animal CDT 23 pr. uel om. CK huiusmodi KST 24 etiam om. G sentiendo C 25 sub s. l. Dm2)
71
qui iam in partes sunt singuli. substantia ergo quae prior est, magis generis accipitur loco; genus enim solum, non etiam species est, quod numquam eius genus superius inuenitur. homo uero solum species est, nullas enim alias species sub se cohercet; singuli enim homines non specie, ut dictum est. sed numero differunt. corpus uero, quod pridem sub genere posuimus, id est substantia, ad substantiam quidem species, ad animatum corpus genus accipitur. animatum autem corpus ad corpus species est, ad animal genus, animal autem ad ani- matum corpus species uidetur, ad rationale animal genus. rationale item animal mortalis genus est, species animalis. mortale autem genus hominis est, species rationalis animalis. homo autem quod super indiuidua est, nihil de generis natura sortitus est, sed tantum sola species appellatur.

Sed hanc diuisionem sieubi in aliis rebus transferri et aptari placeat, ita considerandum est, ut quicquid fuerit cuius genus inueniri non potest. magis id genus appelletur, et quicquid cuius nulla species fuerit, id est ut super indi- uidua collocetur, illam magis speciem esse. oportet enim, si quod genus sit. super differentes specie res poni, | quod autem [*](p. 25) magis species non super specie res differentes ponitur, num- quam digne genus poterit appellari. ergo quemadmodum quod [*](1—14] Porph. p. 4, 25 —5, 1. 16—p. 72, 25] Porph. p. 5, 1—16.) [*](1 parte CDPT singulari T 2 loco ante magis F, ante accipitur GK non] ne C 3 ei C 4 sub se species CT 7 substantia] substan- tiam F sub (in mg. m2) substantia P 8 genus accipitur—corpus (10) in sup. mg. Cm2 9 animal autem — animal genus in sup. mg. Pm2 10 uidetur species DPS rationabile D 14 sed] quod DPST 16 ut del., et scr. Dm2 17 cui F appellatur D 18 et ex ut Dm2 post quicquid add. est C est ut om. C 19 illa* D illa K et C speciem esse] species nominetur C 20 post res poni in D figura ordi- nem cognationemque notionum substantiae ceterarumque (p. 70, 19 ss.) inlustrans posita est quid D 21 specie* (s er.) C non] si P post ponitur add. sed super indiuidua quae C 22 genus digne F· genus] species CDT possunt C quemadmodum] F. post add. quo- niam CDGPST, ante K quod post pr. genus p. 72, 1 F)

72
superius genus super se nullum genus habet, magis genus dicitur, ita et species quae sub se species non habet, sed tantum indiuidua, merito magis species appellatur. illa autem quae in medio posita sunt, non eiusdem sunt habitudinis. nam quoniam species esse possunt, non sunt magis genera, et quo- niam genera possunt esse, idcirco numquam magis species praedicantur. nam illis quae supersunt, species sunt, illis uero quae subsunt, loco generis praeponuntur. cum igitur duae formae sint omnium rerum, aut ut genera praeponantur aut ut species supponantur, summitates, id est generalissimum genus et specialissima species, singulas tantum continent habitudines, illud, ut tantum genus, numquam species uideatur, illud, ut sola species, numquam etiam genus appelletur. sub- alterna uero, quae media sunt, duas formas habent, id est utrasque. namque, ut frequentius inculcatum est, et generis quodammodo parentelam et speciei deriuationem sortita sunt. nec hoc fortasse nos turbet, quod species specialissima habet sub se aliquid. namque homo cum sit magis species, habet sub se singulos homines. haec enim quamuis indiuiduis super- sit, numquam formam specialitatis inmutat. cum enim sub se indiuidua habeat, quod ea contineat quae sub una specie sint et nulla substantiae proprietate discrepent, species eorum uocatur quae continet. ita homo et animalis species dicitur, quia continetur, et hominum singulorum species est, quia eos continet qui nulla umquam specie discrepabunt. definitio ergo magis generum magisque specierum talis est : magis genus [*](25—p. 73, 7] Porph. p. 5, 17—23.) [*](1 genus nullum DKPS 2 et om. FGK quae] Hilgard quoniam codd. edd. 3 appelletur, corr. m1? F 6 esse possunt GKS 7 ad praedicantur s. l. ł appellantur D 8 proponuntur DPS 9 sunt P pr. ut aut CDKT 10 ut om. DΤ 11 genus om. CDT 12 ante species add. ut D 13 sola] semper T 14 quae] quoniam F 15 nam DS 16 et s. l. Cm2 17 quod] quoniam F 18 aliquid sub se KS 21 quod ea] quae ea T quae FGS quod K quae] et quae FGK sub om. PT species P 22 substantia FGKS 25 ergo] igitur FGK 26 est om. C)
73
esse di|citur quod genus semper sit, numquam species, et [*](p. 26) quo superius nullum genus sit; rursus magis species est quae semper species sit. numquam genus, et iterum, quae numquam diuiditur in species et quae ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicatur. illa uero alia, ut saepe dictum est, et genera et species esse possunt, superioribus scilicet inferioribusque collata. Hoc autem attentissime respicien- dum est, quod in diuersis longe nationibus in eo genere ubi ex sanguine aliqua cognatio deducitur, diuersarum cognationum gens ad unum caput generis duci potest. nam quoniam Romani a Romulo sunt, Romulus autem a Marte, Mars a Ioue, poterit gens Romanorum ad Iouem duci. item quoniam Athenienses a Minerua, Minerua a Ioue, potest Atheniensium gens ad eundem Iouem duci. item quoniam Persae a Sole, Sol autem a Ioue, possunt Persae quoque ad eundem Iouem uelut ad originem propriam deduci. ita diuersissimae gentes ad unius cognationem erigi possunt, quod idem speciebus generibusque non fit. numquam enim diuersa genera sub uno genere pote- runt accommodari. Aristoteles enim primorum generum decem praedicamenta constituit, quae uelut aliquis fons, ita subteri- oribus omnibus ortum quodammodo nationemque profuderint. haec igitur decem genera quoniam generalissima sunt et supe- rius eis nullum inueniri genus potest, ad unum genus reduci non poterunt. quodsi decem genera prima ad unum genus [*](7—18] Porph. p. 5, 23—6, 5. 18—p. 75, 6] Porph. p. 6, 5-11.) [*](2 quo] quod S sit genus D rursum DK est om. C quae| CT quod cett. 3 species semper CFG 5 alia om. D ut om. F 7 et inferioribus P 8 quod| quam D 10 gens] genus CFKT nam] nam- que C 12 genus CS 12—16 item quoniam Athenienses — deduci] CKT item quoniam persae— (14) duci (deduci G, etiam K) item quoniam athenienses—duci (deduci G) DFGPS 13 genus C 17 ante speciebus add. in F 18 poterant P 19 decem] deesse D praedicamenta decem FGK 21 profuderunt T 22 genera] praedicamenta FK 23 potest] non potest D 24 locus quodsi—sub eisdem (p. 74, 1) bis, fol. 10b’ (S(??)) et fol. 11a(S(??)) in S scriptus est (cf. ad p. 69, 13))
74
reduci non poterunt, nec illa quae sunt sub eisdem generibus. id est species subalternaque genera, ad unum genus aliquando poterunt applicari. nam si prima eorum genera ad unum superius duci non possunt, non est dubium quin ea ipsa quae sub ipsis sunt, ab uno genere coherceri continerique non patiantur. nam si substantia, qualitas et quantitas et cetera sub alio communi genere poni non possunt, quod ipsa magis sunt genera, nec quicquid sub substantia fuerit, id est sub eodem genere, ut animal uel homo, uel item sub qualitate uel quantitate, ad aliquod genus commune se poterunt appli- care. numquam enim inueniri genus poterit quod haec decem genera solitario et proprio intellectu intra se possit uelut species continere. at dicat quis haec omnia decem genera si uere sunt subsistentia, quodammodo uel entia dici posse. flexus enim hic sermo est ab eo quod est esse, et in participii abusionem tractum est propter angustationem linguae Latinae compressionemque. haec igitur, ut dictum est, entia poterunt appellari, et ens hoc ipsum, id est esse, genus eorum fortasse dici uidebitur. sed falso. namque omnia quae inter se aequi- uoce nominantur, numquam eiusdem continentiam generis sortiuntur. quippe quorum substantia discrepat, non est dubium quin generis quoque ipsius definitio discrepabit; haec autem ut entia nominentur, non uniuoce, sed aequiuoce praedi- cantur. nam quoniam substantia ens est et item qualitas ens, <sed> si quis rationem definitionemque qualitatis dixerit, [*](1 illa] DFKS(??)p.c.(ras. i ex u) ulla CGPS(??) a.c.S(??)T sunt om. S(??) generibus om. C 4 duci ex reduci D, ex dici Sm2 dici FK 6 patiatur G pr. et om. FGP 7 non poni C (s. l. add.) 8 genera sunt P sub om. GKST, s. l. Dm2, in mg. Pm2 id est om. D sub eodem genere om. F 9 ut] C. om, cett. 10 applicari FPT 11 genus poterit inueniri FGK 12 genera om. F ueluti FG 14 substantia Gm1 uel] FGKSa.c. et substantia (et subst. er. S) uel CDPS substantia essentia T possunt G 16 abusione GKPS tractus CDm2 angustiam T latinae linguae G 17 comprehensionemque G 18 eorum om. F 19 dici om. G 20 numquid F num G generis continentiam DP 25 sed add. Engelbrecht et definitionem FG, post defin. add. substantiae et edd. qualitas KPa.c.)
75
eadem natura utriusque non poterit conuenire, non est du- bium quin substantia et qualitas non uniuoce, sed aequiuoce praedicentur. quodsi aequiuoce praedicantur, sub eiusdem generis fonte poni non poterunt. non est igitur in generibus speciebusque aliquod genus solum quod possit diuersa rerum genera cohercere.