De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.

Anmiaduerto, inquam, idque, uti tu dicis, ita esse consentio. Sed in hac haerentium sibi serie causarum, estne ulla nostri arbitrii libertas an ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit? Est, inquit, neque enim fuerit ulla rationalis natura quin eidem libertas adsit arbitrii. Nam quod ratione uti naturaliter potest id habet iudicium quo quidque discernat; per se igitur fugienda optandaue dinoscit. Quod uero quis optandum esse iudicat petit; refugit uero quod aestimat esse fugiendum. Quare quibus in ipsis inest ratio, inest etiam uolendi nolendique libertas. Sed hanc non in omnibus aequam esse constituo. Nam supernis diuinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta uoluntas et efficax optatorum praesto est potestas. Humanas uero animas liberiores quidem esse necesse est cum se in mentis diuinae speculatione conseruant, minus uero cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam, cum terrenis artubus colligantur. Extrema uero est seruitus, cum uitiis deditae rationis propriae possessione ceciderunt. Nam ubi oculos a summae luce ueritatis ad inferiora et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant,

p.372
perniciosis turbantur affectibus quibus accedendo consentiendoque quam inuexere sibi adiuuant seruitutem et sunt quodam modo propria libertate captiuae. Quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens prouidentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata disponit.

  1. πάντ᾽ ἐφορᾶν καὶ πάντ᾽ ἐπακούειν
    [*]()
  2. Puro clarum lumine Phoebum
  3. Melliflui canit oris Homerus:
  4. Qui tamen intima uiscera terrae
  5. Non ualet aut pelagi radiorum
  6. Infirma perrumpere luce.
  7. Haud sic magni conditor orbis;
  8. Huic ex alto cuncta tuenti
  9. Nulla terrae mole resistunt,
  10. Non nox atris nubibus obstat.
  11. Quae sint, quae fuerint ueniantque
  12. Vno mentis cernit in ictu;
  13. Quem, quia respicit omnia solus,
  14. Verum possis dicere solem.

Tum ego: En, inquam, difficilior rursus ambiguitate confundor. Quaenam, inquit, ista

p.374
est? Iam enim quibus perturbere coniecto. Nimium, inquam, aduersari ae repugnare uidetur praenoscere uniuersa deum et esse ullum libertatis arbitrium. Nam si cuncta prospicit deus neque falli ullo modo potest, euenire necesse est quod prouidentia futurum esse praeuiderit. Quare si ab aeterno non facta hominum modo sed etiam consilia uoluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas; neque enim uel factum aliud ullum uel quaelibet exsistere poterit uoluntas nisi quam nescia falli prouidentia diuina praesenserit. Nam si aliorsum quam prousisae sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma praescientia. sed opinio potius incerta, quod de deo credere nefas iudico. Neque enim illam probo rationem qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissoluere. Aiunt enim non ideo quid esse euenturum, quoniam id prouidentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius, quoniam quid futurum est, id diuinam prouidentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem, neque enim necesse esse contingere quae prouidentur, sed necesse esse quae futura sunt prouideri—quasi uero quae euius rei causa sit praeseientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas prouidentiae laboretur, ae non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum, necessarium esse euentum praescitarum rerum, etiam si praescientia futuris rebus eueniendi necessitatem non uideatur inferre. Etenim si quispiam sedeat, opinionem quae eum sedere coniectat ueram esse
p.376
necesse est; atque e conuerso rursus, si de quopiam uera sit opinio quoniam sedet, eum sedere necesse est. In utroque igitur necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at uero in altero ueritatis. Sed non idcirco quisque sedet quoniam uera est opinio, sed haec potius uera est quoniam quempiam sedere praecessit. Ita cum causa ueritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas Similia de prouidentia futurisque rebus ratiocinari patet. Nam etiam si idcirco quoniam futura sunt, prouidentur, non uero ideo quoniam prouidentur eueniunt, nihilo minus tamen ab deo uel uentura prouideri uel prouisa necesse est euenire,1 quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. Iam uero quam praeposterum est ut aeternae praescientiae temporalium rerum euentus causa esse dicatur! Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura quoniam sunt euentura prouidere, quam putare quae olim acciderunt causam summae illius esse prouidentiae? Ad haec sicuti cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est, ita cum quid futurum noui, id ipsum futurum esse necesse est. Sic fit igitur ut euentus praescitae rei nequeat euitari. Postremo si quid aliquis aliorsum atque sese res habet existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae ueritate longe diuersa. Quare si quid ita futurum est ut eius certus ac necessarius non sit euentus, id euenturum esse praesciri qui poterit? Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati, ita id quod ab ea concipitur esse aliter atque concipitur nequit. Ea namque causa est cur mendacio scientia
p.378
careat, quod se ita rem quamque habere necesse est uti eam sese habere scientia comprehendit. Quid igitur? Quonam modo deus haec incerta futura praenoscit? Nam si incuitabiliter euentura censet quae etiam non euenire possibile est, fallitur; quod non sentire modo nefas est, sed etiam uoce proferre, At si ita uti sunt, ita ea futura esse decernit, ut aeque uel fieri ea uel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia quae nihil certum nihil stabile comprehendit? Aut quid hoc refert uaticinio illo ridiculo Tiresiae?
Quidquid dicam, aut erit aut non.
Quid etiam diuina prouidentia humana opinione praestiteris si uti homines incerta iudicat quorum est incertus euentus? Quod si apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est euentus quae futura firmi ter ille praescierit. Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas quas diuina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit euentum. Quo semel recepto quantus occasus humanarum rerum consequatur liquet. Frustra enim bonis malisque praemia poenaeue proponuntur quae nullus meruit liber ac uoluntarius motus animorum. Idque omnium uidebitur iniquissimum quod nunc aequissimum iudicatur uel puniri improbos uel remunerari probos quos ad alterutrum non propria mittit uoluntas, sed futuri cogit certa necessitas. Nec uitia igitur nec uirtutes quidquam fuerint, sed omnium meritorum potius mixta atque indisereta confusio. Quoque nihil sceleratus excogitari potest,
p.380
cum ex prouidentia rerum omnis ordo ducatur nihilque consiliis liceat humanis, fit ut uitia quoque nostra ad honorum omnium referantur auctorem. Igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est. Quid enim uel speret quisque uel etiam deprecetur, quando optanda omnia series indeflexa conectit? Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque commercium sperandi scilicet ac deprecandi. Si quidem iustae humilitatis pretio inaestimabilem uicem diuinae gratiae promeremur, qui solus modus est quo cum deo colloqui homines posse uideantur illique inaccessae luci prius quoque quam impetrent ipsa supplicandi ratione coniungi. Quae si recepta futurorum necessitate nihil uirium habere credantur, quid erit quo summo illi rerum principi conecti atque adhaerere possimus? Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum suo fonte fatiscere.

  1. Quaenam discors foedera rerum
  2. Causa resoluit? Quis tanta deus
  3. Veris statuit bella duobus,
  4. Vt quae carptim singula constent
  5. Eadem nolint mixta iugari?
  6. An nulla est discordia ueris
  7. Semperque sibi certa cohaerent?
  8. Sed mens caecis obruta membris
  9. Nequit oppressi luminis igne
  10. Rerum tenues noscere nexus.
  11. Sed cur tanto flagrat amore
  12. Veri tectas reperire notas?
  13. Scitne quod appetit anxia nosse?
  14. Sed quis nota scire laborat?
  15. p.382
  16. At si nescit, quid caeca petit?
  17. Quis enim quidquam nescius optet
  18. Aut quis ualeat nescita sequi?
  19. Quoue inueniat, quisque repertam
  20. Queat ignarus noscere formam?
  21. An cum mentem cerneret altam.
  22. Pariter summam et singula norat?
  23. Nunc membrorum condita nube
  24. Non in totum est oblita sui
  25. Summamque tenet singula perdens.
  26. Igitur quisquis uera requirit,
  27. Neutro est habitu; nam neque nouit
  28. Nec penitus tamen omnia nescit,
  29. Sed quam retinens meminit summam
  30. Consulit alte uisa retractans,
  31. Vt seruatis queat oblitas
  32. Addere partes.