De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.

Tum illa: Vetus, inquit, haec est de prouidentia querela Marcoque Tullio, cum diuinationem distribuit, uehementer agitata tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita, sed haud quaquam ab ullo uestrum hactenus satis diligenter ac firmi ter expedita. Cuius caliginis causa est, quod humanae ratiocinationis motus ad diuinae praescientiae simplicitatem non potest admoueri, quae si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui. Quod ita demum patefacere atque expedire temptabo, si prius ea quibus moueris expendero. Quaero enim, cur illam soluentium rationem minus efficacem putes,

p.384
quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat, nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat. Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis, nisi quod ea quae praesciuntur non euenire non possunt? Si igitur praeuotio nullam futuris rebus adicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare, quid est quod uoluntarii exitus rerum ad certum cogantur euentum? Etenim positionis gratia, ut quid consequatur aduertas, statuamus nullam esse praescientiam. Num igitur quantum ad hoc attinet, quae ex arbitrio eueniunt ad necessitatem cogantur? Minime.

Statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis iniungere; manebit ut opinor eadem uoluntatis integra atque absoluta libertas.

Sed praescientia, inquies, tametsi futuris eueniendi necessitas non est, signum tamen est necessario ea esse uentura. Hoc igitur modo, etiam si praecognitio non fuisset, necessarios futurorum exitus esse constaret. Omne etenim signum tantum quid sit ostendit, non uero efficit quod designat. Quare demonstrandum prius est nihil non ex necessitate contingere, ut praenotionem signum esse huius necessitatis appareat. Alioquin si haec nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est. Iam uero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis sed ex conuenientibus necessariisque causis esse ducendam. Sed qui fieri potest ut ea non proueniant quae futura esse prouidentur? Quasi uero nos ea quae prouidentia futura esse praenoscit non esse

p.386
euentum credamus ac non illud potius arbitremur, licet eueniant, nihil tamen ut euenirent sui natura necessitatis habuisse; quod hinc facile perpendas licebit. Plura etenim dum fiunt subiecta oculis intuemur, ut ea quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigae atque ad hunc modum cetera. Num igitur quidquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit?

Minime. Frustra enim esset artis effectus, si omnia coacta mouerentur.

Quae igitur cum fiunt carent exsistendi necessitate, eadem prius quam fiant sine necessitate futura sunt. Quare sunt quaedam euentura quorum exitus ab omni necessitate sit absolutus. Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod quae nunc fiunt, prius quam fierent, euentura non fuerint. Haec igitur etiam praecognita liberos habent euentus. Nam sicut scientia praesentium rerum nihil his quae fiunt, ita praescientia futurorum nihil his quae uentura sunt necessitatis importat. Sed hoc, inquis, ipsum dubitatur, an earum rerum quae necessarios exitus non habent ulla possit esse praenotio. Dissonare etenim uidentur putasque si praeuideantur consequi necessitatem, si necessitas desit minime praesciri nihilque scientia comprehendi posse nisi certum; quod si quae incerti sunt exitus ea quasi certa prouidentur, opinionis id esse caliginem non scientiae ueritatem. Aliter enim ac sese res habeat arbitrari ab integritate scientiae credis esse diuersum. Cuius erroris causa est, quod omnia quae quisque nouit ex ipsorum tantum ui atque natura cognosci aestimat quae sciuntur; quod totum contra est

p.388
Omne enim quod cognoscitur non secundum sui uim sed secundum cognoscentium potius comprehenditur facultatem. Nam ut hoc breui liqueat exemplo, eandem corporis rotunditatem aliter uisus aliter tactus agnoscit. Ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur, hic uero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit. Ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intellegentia contuetur. Sensus enim figuram in subiecta materia constitutam, imaginatio uero solam sine materia iudicat figuram. Ratio uero hanc quoque transcendit speciemque ipsam quae singularibus inest uniuersali consideratione perpendit. Intellegentiae uero celsior oculus exsistit; supergressa namque uniuersitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur.

In quo illud maxime considerandum est: nam superior comprehendendi uis amplectitur inferiorem, inferior uero ad superiorem nullo modo consurgit. Neque enim sensus aliquid extra materiam ualet uel uniuersales species imaginatio contuetur uel ratio capit simplicem formam, sed intellegentia quasi desuper spectans concepta forma quae subsunt etiam cuncta diiudicat, sed eo modo quo formam ipsam, quae nulli alii nota esse poterat, comprehendit. Nam et rationis uniuersum et imaginationis figuram et materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens. Ratio quoque cum quid

p.390
uniuersale respicit, nec imaginatione nee sensibus utens imaginabilia uel sensibilia comprehendit. Haec est enim quae conceptionis suae uniuersale ita definiuit: homo est animal bipes rationale. Quae cum uniuersalis notio sit, tum imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat, quod illa non imaginatione uel sensu sed in rationali conceptione considerat. Imaginatio quoque tametsi ex sensibus uisendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque conlustrat non sensibili sed imaginaria ratione iudicandi. Videsne igitur ut in cognoscendo cuncta sua potius facultate quam eorum quae cognoscuntur utantur? Neque id iniuria; nam cum omne iudicium iudicantis actus exsistat, necesse est ut suam quisque operam non ex aliena sed ex propria potestate perficiat.

  1. Quondam porticus attulit
  2. Obscuros nimium senes
  3. Qui sensus et imagines
  4. E corporibus extimis
  5. Credant mentibus imprimi,
  6. Vt quondam celeri stilo
  7. Mos est aequore paginae.
  8. Quae nullas habeat notas,
  9. Pressas figere litteras.
  10. Sed mens si propriis ingens
  11. Nihil motibus explicat,
  12. Sed tantum patiens iacet
  13. Notis subdita corporum
  14. p.392
  15. Cassasque in speculi uicem
  16. Rerum reddit imagines,
  17. Vnde haec sic animis uiget
  18. Cernens omnia notio?
  19. Quae uis singula perspicit
  20. Aut quae cognita diuidit?
  21. Quae diuisa recolligit
  22. Alternumque legens iter
  23. Nunc summis caput inserit,
  24. Nunc decedit in infima,
  25. Tum sese referens sibi
  26. Veris falsa redarguit?
  27. Haec est efficiens magis
  28. Longe causa potentior
  29. Quam quae materiae modo
  30. Impressas patitur notas.
  31. Praecedit tamen excitans
  32. Ac uires animi mouens
  33. Viuo in corpore passio.
  34. Cum uel lux oculos ferit
  35. Vel uox auribus instrepit,
  36. Tum mentis uigor excitus
  37. Quas intus species tenet
  38. Ad motus similes uocaus
  39. Notis applicat ex teris
  40. Introrsumque reconditis
  41. Formis miscet imagines.

Quod si in corporibus sentiendis, quamuis afficiant instrumenta sensuum forinsecus obiectae qualitates

p.394
animique agentis uigorem passio corporis antecedat quae in se actum mentis prouocet excitetque interim quiescentes intrinsecus formas, si in sentiendis, inquam, corporibus animus non passione insignitur, sed ex sua ui subiectam corpori iudicat passionem, quanto magis ea quae cunctis corporum affectionibus absoluta sunt, in discernendo non obiecta extrinsecus sequuntur, sed actum suae mentis expediunt? Hac itaque ratione multiplices cognitiones diuersis ac differentibus cessere substantiis. Sensus enim solus cunctis aliis cognitionibus destitutus immobilibus animantibus cessit quales sunt conchae maris quaeque alia saxis haerentia nutriuntur, imaginatio uero mobilibus beluis quibus iam inesse fugiendi appetendiue aliquis uidetur affectus, ratio uero humani tantum generis est sicut intellegentia sola diuini. Quo fit ut ea notitia ceteris praestet quae suapte natura non modo proprium sed ceterarum quoque notitiarum subiecta cognoscit. Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur, nihil esse illud uniuersale dicentes quod sese intueri ratio putet? Quod enim sensibile uel imaginabile est, id uniuersum esse non posse; aut igitur rationis uerum esse iudicium nec quidquam esse sensibile, aut quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse subiecta, inanem conceptionem esse rationis quae quod sensibile sit ac singulare quasi quiddam uniuersale consideret. Ad haec, si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in uniuersitatis ratione conspicere, illa uero ad uniuersitatis cognitionem adspirare non posse, quoniam
p.396
eorum notio corporales figuras non possit excedere, de rerum uero cognitione firmiori potius perfectumque iudicio esse credendum, in huiusmodi igitur lite nos quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique uis inest nonne rationis potius causam probaremus? Simile est quod humana ratio diuinam intellegentiam futura, nisi ut ipsa cognoscit, non putat intueri. Nam ita disseris: Si qua certos ac necessarios habere non uideantur euentus, ea certo euentura praesciri nequeunt. Harum igitur rerum nulla est praescientia, quam si etiam in his esse credamus, nihil erit quod non ex necessitate pro-ueniat. Si igitur uti rationis participes sumus, ita diuinae iudicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque lationi cedere oportere iudicauimus, sic diuinae sese menti humanam submittere rationem iustissimum censeremus. Quare in illius summae intellegentiae cacumen, si possumus, erigamur; illic enim ratio uidebit quod in se non potest intueri, id autem est, quonam modo etiam quae certos exitus non habent, certa tamen uideat ac definita praenotio neque id sit opinio sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.

  1. Quam uariis terras animalia permeant figuris!
  2. Namque alia extento sunt corpore puiueremque uerrunt
  3. p.398
  4. Continuumque trahunt ui pectoris incitata sulcum,
  5. Sunt quibus alarum leuitas uaga uerberetque uentos
  6. Et liquido longi spatia aetheris enatet uolatu,
  7. Haec pressisse solo uestigia gressibusque gaudent
  8. Vel uirides campos transmittere uel subire siluas.
  9. Quae uariis uideas licet omnia discrepare formis,
  10. Prona tamen facies hebetes ualet ingrauare sensus.
  11. Vnica gens hominum celsum leuat altius cacumen
  12. Atque leuis recto stat corpore despicitque terras.
  13. Haec nisi terrenus male desipis, admonet figura,
  14. Qui recto caelum uultu petis exserisque frontem,
  15. In sublime feras animum quoque, ne grauata pessum
  16. Inferior sidat mens corpore celsius leuato.