De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.

Iamne igitur uides quid haec omnia quae diximus consequatur?Quidnam.? inquam. Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam. Et qui id, inquam, fieri potest? Attende, inquit. Cum omnis fortuna uel iucunda uel aspera tum remunerandi exercendiue bonos tum puniendi corrigendiue improbos causa deferatur, omnis bona quam uel iustam constat esse uel utilem. Nimis quidem, inquam, uera ratioet si quam paulo ante docuisti prouidentiam fatumue considerent, firmis uiribus nixa sententia. Sed eam si placet inter eas quas inopinabiles paulo ante posuisti numeremus. Qui? inquit. Quia id hominum sermo communis usurpat et quidem crebro quorundam malam esse fortunam. Visne igitur, inquit, paulisper uulgi sermonibus acce-

p.358
damus, ne nimium uelut ab humanitatis usu recessisse uideamur? Vt placet, inquam. Nonne igitur bonum censes esse Quod prodest? Ita est, inquam, Quae uero aut exercet aut corrigit, prodest? Fateor, inquam. Bona igitur? Quidni? Sed haec eorum est qui uel in uirtute positi contra aspera bellum gerunt, uel a uitiis declinantes uirtutis iter arripiunt. Negare, inquam, nequeo. Quid uero iucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num uulgus malam esse decernit? Nequaquam; uerum uti est ita quoque esse optimam censet. Quid reliqua, quae cum sit aspera, iusto supplicio malos coercet, num bonam populus putat? Immo omnium, inquam, quae excogitari possunt, iudicat esse miserrimam. Vide igitur ne opinionem populi sequentes quiddam ualde inopinabile confecerimus. Quid? inquam. Ex his enim, ait, quae concessa sunt, euenit eorum quidem qui uel sunt uel in possessione uel in prouectu uel in adeptione uirtutis, omnem quaecumque sit bonam, in improbitate uero manentibus omnem pessimam esse fortunam. Hoc, inquam, uerum est, tametsi nemo audeat confiteri. Quare, inquit, ita uir sapiens moleste ferre non debet, quotiens in fortunae certamen adducitur, ut uirum fortem non decet indignari, quotiens increpuit bellicus tumultus; utrique enim, huic quidem gloriae propagandae illi uero conformandae sapientiae, difficultas ipsa materia est. Ex quo etiam uirtus uocatur quod suis uiribus nitens non superetur aduersis. Neque enim uos in prouectu positi uirtutis diffluere deliciis et emarcescere uoluptate uenistis. Proelium
p.360
cum omni fortuna nimis 1 acre conseritis, ne uos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat. Firmis medium uiribus occupate! Quidquid aut infra subsiste aut ultra progreditur, habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris. In uestra enim situm manu qualem uobis fortunam formare malitis; omnis enim quae uidetur aspera nisi aut exercet aut corrigit punit.

  1. Bella bis quinis operatus annis
  2. Vltor Atrides Phrygiae ruinis
  3. Fratris amissos thalamos piauit;
  4. Ille dum Graiae dare uela classi
  5. Optat et uentos redimit cruore,
  6. Exuit patrem miserumque tristis
  7. Foederat natae iugulum sacerdos,
  8. Fleuit amissos Ithacus sodales
  9. Quos ferus uasto recubans in antro
  10. Mersit inmani Polyphemus aluo;
  11. Sed tamen caeco furibundus ore
  12. Gaudium maestis lacrimis rependit.
  13. Herculem duri celebrant labores.
  14. Ille Centauros domuit superbos,
  15. Abstulit saeuo spolium leoni
  16. Fixit et certis uolucres sagittis.
  17. Poma cernenti rapuit draconi
  18. Aureo laeuam grauior metallo,
  19. Cerberum traxit triplici catena.
  20. p.362
  21. Victor immitem posuisse fertur
  22. Pabulum saeuis dominum quadrigis.
  23. Hydra combusto periit ueneno,
  24. Fronte turpatus Achelous amnis
  25. Ora demersit pudibunda ripis.
  26. Strauit Antaeum Libycis harenis,
  27. Cacus Euandri satiauit iras
  28. Quosque pressurus foret altus orbis
  29. Saetiger spumis umeros notauit.
  30. Vltimus caelum 1 labor inreflexo
  31. Sustulit collo pretiumque rursus
  32. Vltimi caelum meruit laboris.
  33. Ite nunc fortes ubi celsa magni
  34. Ducit exempli uia! Cur inertes
  35. Terga nudatis? Superata tellus
  36. Sidera donat.
p.364

DIXERAT orationisque cursum ad alia quaedam tractanda atque expedienda uertebat. Tum ego: Recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de prouidentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti, re experior. Quaero enim an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere. Tum illa Festino, inquit, debitum promissionis absoluere uiamque tibi qua patriam reueharis aperire. Haec autem etsi perutilia cognitu tamen a propositi nostri tramite paulisper auersa sunt, uerendumque est ne deuiis fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis. Ne id, inquam, prorsus uereare. Nam

p.366
quietis mihi loco fuerit ea quibus maxime delector agnoscere, simul cum omne disputatione tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur. Tum illa . Morem, inquit, geram tibi, simulque sic orsa est: Si quidem, inquit, aliquis euentum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus uocem esse decerno. Quis enim coercente in ordinem cuncta deo locus esse ullus temeritati reliquus potest? Nam nihil ex nihilo exsistere uera. sententia, est cui nemo umquam ueterum refragatus est, quamquam id illi non de operante principio, sed de materiali subiecto hoc omnium de natura rationum quasi quoddam iecerint fundamentum. At si nullis ex causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse uidebitur. Quod si hoc fieri nequit, ne casum quidem huiusmodi esse possibile est qualem paulo ante definiuimus. Quid igitur, inquam, nihilne est quod uel casus uel fortuitum iure appellari queat? An est aliquid, tametsi uulgus lateat, cui uocabula ista conueniant? Aristoteles meus id, inquit, in Physicis et breui et ueri propinqua ratione definiuit. Quonam, inquam modo? Quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit, casus uocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inueniat. Hoc igitur fortuito quidem creditur accidisse, uerum non de nihilo est; nam proprias causas habet quarum inprouisus inopinatusque concursus casum uidetur operatus. Nam nisi cultor agri
p.368
humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inuentum. Haec sunt igitur fortuiti causa compendii, quod ex obuiis sibi et confluentibus causis, non ex gerentis intentione prouenit. Neque enim uel qui aurum obruit uel qui agrum exercuit ut ea pecunia reperiretur intendit; sed uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse conuenit atque concurrit. Licet igitur definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his quae ob aliquid geruntur euentum; concurrere uero atque confluere causas facit ordo ille ineuitabili conexione procedens, qui de prouidentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit.

  1. Rupis Achaemeniae scopulis ubi uersa sequentum
  2. Pectoribus figit spicula pugna fugax,
  3. Tigris et Euphrates uno se fonte resoluunt
  4. Et mox abiunctis dissociantur aquis.
  5. Si coeant cursumque iterum reuocentur in unum,
  6. Confluat alterni quod trahit unda uadi;
  7. Conuenient puppes et uulsi flumine trunci
  8. Mixtaque fortuitos implicet unda modos,
  9. Quos tamen ipsa uagos terrae decliuia casus
  10. p.370
  11. Gurgitis et lapsi defluus ordo regit.
  12. Sic quae permissis fluitare uidetur habenis
  13. Fors patitur frenos ipsaque lege meat.