De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
Hic ego: Video, inquam, quae sit uel felicitas uel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta. Sed in hac ipsa fortuna populari non nihil boni maline inesse perpendo. Neque enim sapientum quisquam exul inops ignominiosusque esse malit, potius quam pollens opibus, honore reuerendus, potentia ualidus, in sua permanens urbe florere. Sic enim clarius testatiusque sapientiae tractatur officium, cum in contingentes populos i egentium quodam modo beatitudo transfunditur, cum praesertim carcer, nex 1 ceteraque legalium tormenta poenarum perniciosis potius ciuibus propter quos etiam constituta sunt debeantur. Cur haec igitur uersa uice mutentur scelerumque supplicia bonos premant, praemia uir-
- Si quis Arcturi sidera nescit
- Propinqua summo cardine labi,
- Cur legat tardus plaustra Bootes
- Mergatque seras aequore flammas,
- Cum nimis celeres explicet ortus,
- Legem stupebit aetheris alti.
- Palleant plenae cornua lunae
- Infecta metis noctis opacae
- Quaeque fulgenti texerat ore
- Confusa Phoebe detegat astra,
- Commouet gentes publicus error
- Lassantque crebris pulsibus aera.
- Nemo miratur flamina Cori
- Litus frementi fundere fluctu
- Nec niuis duram frigore molem
- Feruente Phoebi soluier aestu.
p.338- Hic enim causas cernere promptum est,
- Illic latentes pectora turbant.
- Cuncta quae rara prouehit aetas
- Stupetque subitis mobile uulgus,
- Cedat inscitiae nubilus error,
- Cessent profecto mira uideri.
Ita est, inquam; sed cum tui muneris sit latentium rerum causas euoluere uelatasque caligine explicare rationes, quaeso uti quae hinc decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras. Tum illa paulisper arridens; Ad rem me, inquit, omnium quaesiti, maximam uocas, cui uix exhausti quicquam satis sit. Talis namque materia est ut una dubitatione succisa innumerabiles aliae uelut hydrae capita succrescant, nec ullus fuerit modus, nisi quis eas uiuacissimo mentis igne coerceat. In hac enim de prouidentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac praedestinatione diuina, de arbitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse perpendis. Sed quoniam haec quoque te nosse quaedam medicinae tuae portio est, quamquam angusto limite temporis saepti tamen aliquid delibare 1 conabimur. Quod si te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas uoluptatem, dum nexas sibi ordine contexo rationes. Vt libet, inquam,
Omnium generatio rerum cunctisque mutabilium naturarum progressus et quidquid aliquo mouetur modo, causas, ordinem, formas ex diuinae mentis stabilitate sortitur. Haec in suae simplicitatis arce compositamultiplicem rebus regendis modum statuit. Qui modus cum in ipsa diuinae intellegentiae puritate conspicitur, prouidentia nominatur; cum uero ad ea quae mouet atque disponit refertur, fatum a ueteribus appellatum est. Quae diuersa esse facile liquebit, si quis utriusque uim mente conspexerit. Nam prouidentia est ipsa illa diuina ratio in summo omnium principe constituta quae cuncta disponit; fatum uero inhaerens rebus mobilibus dispositio per quam prouidentia suis quaeque nectit ordinibus. Prouidentia namque cuncta pariter quamuis diuersa quamuis infinita complectitur; fatum uero singula digerit in motum locis formis ac temporibus distributa, ut haec temporalis ordinis explicatio in diuinae mentis adunata prospectum prouidentia sit, eadem uero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum uocetur. Quae licet diuersa sint, alterum tamen pendet ex altero. Ordo namque fatalis ex prouidentiae simplicitate procedit. Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens mouet operis effectum, et quod simpliciter praesentarieque prospexerat, per temporales ordines ducit, ita deus prouidentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato uero haec ipsa quae disposuit multipliciter ac temporaliter administrat. Siue igitur famulantibus quibusdam proui-
Quae uero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum aduersa tum prospera, malis etiam tum optata tum odiosa contingant? Num igitur ea mentis integritate homines degunt, ut quos probos improbosue censuerunt eos quoque uti existimant esse necesse sit? Atqui in hoc hominum iudicia depugnant, et quos alii praemio alii supplicio dignos arbitrantur. Sed concedamus ut aliquis possit bonos
ἀνδρὸς δὴ ἱεροῦ δέμας αἰθέρες ᾠκοδόμησανFit autem saepe, uti bonis summa rerum regenda deferatur, ut exuberans retundatur improbitas. Aliis mixta quaedam pro animorum qualitate distribuit; quosdam remordet ne longa felicitate luxurient, alios duris 1 agitari ut uirtutes animi patientiae usu atque exercitatione confirment. Alii plus aequo metuunt quod ferre possunt, alii plus aequo despiciunt quod ferre non possunt; hos in experimentum sui tristibus ducit. Nonnulli uenerandum saeculi nomen gloriosae pretio mortis emerunt: quidam suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt inuictam malis esse uirtutem. Quae quam recte atque disposite et ex eorum bono quibus accedere uidentur fiant, nulla dubitatio est. Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia nunc optata proueniunt, ex eisdem ducitur causis; ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant. Quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent, tum ipsos quibus inuehuntur emendant; laeta uero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huiusmodi felicitate debeant iudicare quam famulari saepe improbis cernant. In qua re illud etiam dispensari credo, quod est forsitan alicuius tam praeceps
ἀργαλέον δέ με ταῦτα θεὸν ὥς πάντ᾽ ἀγορεύεινNeque enim fas est homini cunctas diuinae operae
- Si uis celsi iura tonantis
- Pura sollers cernere mente,
- Aspice summi culmina caeli.
- Illic iusto foedere rerum
- Veterem seruant sidera pacem.
- Non sol rutilo concitus igne
- Gelidum Phoebes impedit axem
- Nec quae summo uertice mundi
- Flectit rapidos Vrsa meatus.
- Numquam occiduo lota profundo
- Cetera cernens sidera mergi
- Cupit oceano tingere flammas.
- Semper uicibus temporis aequis
- Vesper seras nuntiat umbras
- Reuehitque diem Lucifer almum.
p.354- Sic aeternos reficit cursus
- Alternus amor, sic astrigeris
- Bellum discors exulat oris.
- Haec concordia temperat aequis
- Elementa modis, ut pugnantia
- Vicibus cedant umida siccis
- Iungantque fidem frigora flammis
- Pendulus ignis surgat in altum
- Terraeque graues pondere sidant.
- Isdem causis uere tepenti
- Spirat florifer annus odores,
- Aestas Cererem feruida siccat,
- Remeat pomis grauis autumnus,
- Hiemem defluus inrigat imber
- Haec temperies alit ac profert
- Quidquid uitam spirat in orbe.
- Eadem rapiens condit et aufert
- Obitu mergens orta supremo.
- Sedet interea conditor altus
- Rerumque regens flectit habenas
- Rex et dominus fons et origo
- Lex et sapiens arbiter aequi
- Et quae motu concitat ire.
- Sistit retrahens ac uaga firmat.
- Nam nisi rectos reuocans itus
p.356- Flexos iterum cogat in orbes,
- Quae nunc stabilis continet ordo
- Dissaepta suo fonte fatiscant.
- Hic est cunctis communis amor
- Repetuntque boni fine teneri,
- Quia non aliter durare queant,
- Nisi conuerso rursus amore
- Refluant causae quae dedit esse.