De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Quid igitur refert non esse necessaria, cum propter divinae scientiae condicionem modis omnibus necessitatis instar eveniet?

Hoc scilicet, quod ea, quae paulo ante proposui, sol oriens et gradiens homo, quae dum sunt, non fieri non possunt, eorum tamen unum prius quoque, quam fieret, necesse erat exsistere, alterum vero minime.

Ita etiam, quae praesentia deus habet, dubio procul exsistent, sed eorum hoc Quidem de rerum necessitate [*]( 2 Ammon. p. 135: ϰαὶ ε̌στι r6 αὐτὸ τη̄ μὲν ϕύσει τη̄ ἑαυτοῡἐνδεχόμενον i? δὲ γνώσει rd<y ϑεω̄ν οὐϰέτιἀόϱιστον, ἀλλ\' ὡϱισμένον 27 cf. 124,21 ) [*]( o enim sunt K 7 〈hominem〉 aliquem K 13 eam OM. T1 )[*](TLVK) [*]( 16 ds in ras. quattuor fere litt. 2\'* 18 fiant T1K1 Fe!p. 20 f!H deficiunt? 23 quia Aur.2 26evematZ\' 31 existunt TL1 Peip. )

126

descendit, illud vero de potestate facientium. Haud igitur iniuria. diximus haec, si ad divinam notitiam referantur, necessaria, si per se considerentur, necessitatis esse nexibus absoluta, sicuti omne, quod sensibus patet, si ad rationem referas, universale est, si ad se ipsa respicias, singulare.

Sed si in mea, inquies, potestate situm est mutare pro-

positum, evacuabo providentiam, cum, quae illa praenoscit, forte mutavero. Respondebo propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et, an facias quove convertas, praesens providentiae veritas intuetur, divinam te praescientiam non posse vitare, sicuti praesentis

oculi effugere non possis intuitum, quamvis te in varias actiones libera voluntate converteris. Quid igitur, inquies, ex meane dispositione scientia. divina mutabitur, ut, cum

ego nunc hoc, nunc illud velim, illa quoque noscendi vices alternare videatur? — Minime. Omne namque futurum divinus praecurrit intuitus et ad praesentiam propriae cognitionis retorquet ac revocat nec alternat, ut aestimas, nunc hoc.