De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Hic si dicas, quod eventurum deus videt, id non evenire non posse. quod autem non potest non evenire, id ex necessitate contingere, meque ad hoc nomen necessitatis adstrin- [*](TLVK) [*](4: praevidentiam F* praescieatiamF\'ZaMJ (πϱόγνωσιν\' Plan.) prae- sentiam rc?. JPctp. pensare — (5) praescientiam om. K 8 ab L Aur.1Laud\' 19 sq. necessariae &M T1L1 F\' 24 despiciens T2LV 32 nequo Mf ttJ. T1V1 )

125
gas, fatebor rem quidem solidissimae veritatis, sed cui vix aliquis nisi divini speculator accesserit.

Respondebo namque idem futurum, cum ad divinam notionem refertur, necessarium, cum vero in sua natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum videri.

Duae sunt etenim necessitates, simplex una, veluti quod necesse est omnes homines esse mortales, altera condicionis, ut, si aliquem ambulare scias, eum ambulare necesse est.

Quod enim quisque novit, id esse aliter, ac notum est, nequit, sed haec condicio minime secum illam simplicem trahit.

Hanc enim necessitatem non propria. facit natura, sed condicionis adiectio; nulla enim necessitas cogit incedere voluntate gradientem, quamvis eum tum, cum graditur, incedere necessarium sit.

Eodem igitur modo, si quid providentia praesens videt, id esse necesse est, tametsi nullam naturae habeat necessitatem.

Atqui deus ea futura, quae ex arbitrii libertate proveniunt, praesentia contuetur; haec igitur ad intuitum relata divinum necessaria fiunt per condicionem divinae notionis, per se vero considerata ab absoluta naturae suae libertate non desinunt.

Fient igitur procul dubio cuncta, quae futura deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur arbitrio, quae quamvis eveniant, exsistendo tamen naturam propriam non amittunt, qua, prius quam fierent, --etiam non evenire potuissent.