De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

nunc aliud Draenoscendi vice. sed uno ictu mutationes tuas manens praevenit atque complectitur. Quam comprehendendi omnia visendique praesentiam non ex futurarum proventu rerum, sed ex propria.

deus simplicitate sortitus est. Ex quo illud quoque resolvitur, quod paulo

ante posuisti, indignum esse, si scientiae dei causam futura nostra praestare dicantur. Haec enim scientiae vis praesentaria notione cuncta.

complectens rebus modum omnibus ipsa constituit, nihil vero posterioribus debet. Quae cum ita sint, manet intemerata morta-libus arbitrii libertas nec

iniquae leges solutis omni necessitate voluntatibus praemia poenasque proponunt. Manet etiam spectator desuper cunctorum praescius deus visionisque eius praesens semper [*]( 30 cf; Prud. Cath. II 105 sqq.: Specuiator adstat desuper, i qui nos diebus omnibus ! actusque nostros prospicit ) [*](TLVK) [*](2 iniuriam T1VK 5 ipsum V2, cf. Eng. 7 cumque T1L1V 8 tuum quidem <t< r<d. Tl 11 praesentiam T1 19 illud T1 Peip. )

127
aeternitas cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit bonis praemia, malis supplicia dispensans.

Nec frustra sunt in deo positae spes precesque, quae cum rectae sunt, inefficaces esse non possunt.

Aversamini igitur vitia, colite virtutes, ad rectas spes animum sublevate, humiles preces in excelsa porrigite.

Magna vobis est, si dissimulare non vultis, necessitas indicta probitatis, cum ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis. [*]( 8 Esth. 16, 4: Dei cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam. ) [*]( 4 adversamini T1 Peip. )[*](TLVK) [*]( ANICII MANLII SEVERINI BOECII UC ET INL EXCONSL ORD EXMAG OFF ATQ PATRICIO PHILOSOPHIAE CSOLA- TIONIS LIB QVINT\' FELICITER EXPLICIT.DO GRATIAS AMHNf ) [*]( DO GRATIAS EXPLICIT FELICITER TAur. EXPLICIT LIBER QUINTUS FELICITER L EXPLICIT FELICITER F )