De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

futuri, sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis. Unde non praevidentia,, sed providentia potius

dicitur, quod porro a rebus infimis constituta quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat. Quid igitur postulas, ut necessaria. fiant, quae divino lumine lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant esse, quae videant.

Num enim, quae praesentia.

cernis, aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus? — Minime. — Atqui si est divini humanique praesentis digna collatio, uti vos vestro hoc temporario-

rario praesenti quaedam videtis, ita ille omnia- suo cernit aeterno. Quare haec divina praenotio naturam rerum pro-

prietatemque non mutat taliaque apud se praesentia spectat, qualia. in tempore olim futura provenient. Nec rerum iudicia confundit unoque suae mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie ventura dinoscit, sicuti vos, cum pariter ambulare in terra hominem et oriri in caelo solem videtis,

quamquam simul utrumque conspectum tamen discernitis et hoc voluntarium, illud esse necessarium iudicatis. Ita igitur cuncta dispiciens divinus intuitus qualitatem rerum

minime perturbat apud se Quidem praesentium, ad condicionem vero temporis futurarum. Quo fit, ut hoc non sit opinio, sed veritate potius nixa cognitio, cum exstaturum quid esse cognoscit, quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat.