De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Quare, quibus in ipsis inest ratio, inest etiam volendi nolentuque libertas, sed hanc non in omnibus aequam esse constituo.

Nam supernis divinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta voluntas et efficax optatorum praesto est potestas.

Humanas vero animas liberiores quidem esse necesse est, cum se in mentis divinae speculatione conservant, minus vero, cum dilabuntur ad corpora. minusque servitus, cum terrenis artubus colligantur.

Extrema, vero est 30 servitus, cum vitiis deditae rationis propriae possessione [*]( 1 acham. P sequentiumjP 2 figit om. T1 picula P 3 tygris )[*](PTLVDKE) [*]( P eufrates PTK fronte P 5 coherant P coheant L 1 6 conaaat P 7 conveniant P conveniunt K 12 frons P 22 in ipsis OM. T1E uncis incl. Peip. 25 voluptas P eScat P 26 esse om. p 27 necesse est cras. P )

110

ceciderunt. Nam ubi oculos a summae luce veritatis ad inferiora, et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo

consentiendoque, quam invexere sibi, adiuvant servitutem et sunt quodam modo propria, libertate captivae. Quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens providentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata disponit.

  1. Πάντ\' ἐφορᾶν καὶ πάντ\' ἐπακούειν
  2. puro clarum lumine Phoebum
  3. melliflui canit oris Homerus,
  4. qui tamen intima viscera terrae
  5. non valet aut pelagi radiorum
  6. infirma perrumpere luce.
  7. Haud sic magni conditor orbis;
  8. huic ex alto cuncta tuenti
  9. nulla terrae mole resistunt,
  10. non nox atris nubibus obstat[*](.)
  11. Quae sint, quae fuerint veniantque,
  12. uno mentis cernit in ictu;
  13. quem, quia respicit omnia solus,
  14. verum possis dicere solem.