De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Neque enim vel qui aurum obruit vel qui agrum exercuit,

ut ea pecunia repperiretur, intendit, sed, uti dixi, quo ille obruit. hunc fodisse convenit atque concurrit. Licet igitur

definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his, quae ob aliquid geruntur, eventum. Concurrere vero atque confluere causas facit ordo ille inevitabili conexione procedens, qui de providentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit. [*]( 6 c. 107,18 9sq. Aristot. Phys. II 4 ) [*](PTLVDKE) [*](1 id om. Met. 2 hoc (est) Jfff.; v. Eng. 3 iecerunt f 7 ni- hilne esse P 8 tam nt si P 9 aristotelis PTL1VKE 10 vetert PF* 11 qm P quo X 12 de ont. P 15 fortuitn PT1V2E Peip. accedisse L1VD1K 18 loco PKE 19 haec r\'L 1Aur.D1 Peip. 20 fortuitu PV1(-ta V2) causa PT1L1V1 Aur.D Peip. ex om. P 22 argentum rcnit (ste) f 2T fecit P 28 prudentiae P )

109

  1. Rupis Achaemeniae scopulis, ubi versa sequentum
  2. pectoribus figit spicula pugna. fugax,
  3. Tigris et Euphrates uno se fonte resolvunt
  4. et mox abiunctis dissociantur aquis.
  5. Si coeant cursumque iterum revocentur in unum,
  6. confluat, alterni quod trahit unda vadi,
  7. convenient puppes et vulsi flumine trunci
  8. mixtaque fortuitos implicet unda modos;
  9. quos tamen ipsa vagos terrae declivia casus
  10. gurgitis et lapsi defluus ordo regit.
  11. Sic, quae permissis fluitare videtur habenis,
  12. fors patitur frenos ipsaque lege meat.

Animadverto., inquam, idque, uti tu dicis, ita esse consentio.

Sed in hac haerentium sibi serie causarum estne ulla nostri arbitrii libertas an ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit?

— Est, inquit; neque enim fuerit ulla. rationalis natura, quin eidem libertas adsit arbitrii.

Nam quod ratione uti naturaliter potest, id habet iudicium, quo quidque discernat; per se igitur fugienda optandave dinoscit.

Quod vero quis optandum esse iudicat, petit; refugit vero, quod aestimat esse fugiendum.