De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Tum ego: En, inquam, difficiliore rursus ambiguitate confundor.

— Quaenam, inquit, ista est? lam enim, quibus perturbere, coniecto. — Nimium, inquam, adversari ac re-!5 pugnare videtur praenoscere universa. deum et esse ullum [*]( 8 Hom. F277: \'Ηέλιός ϑ\', 8: Trttyr\' ἐϕοϱᾱͅς ϰαὶ πάντ\' ἐπαϰούεις, cf. 1109. μ 323 9 Hom. A 605: λαμπϱὸνϕάος ἠελίοιο 18 Verg. Georg. IV 393: quae sunt, quae fuerint, quae mox ventura trahuntur 20 cf Cic. Xat. deor. 11 68. III 54. Lact. Inst. II 10. Firm. Mat. De err. prof. rel. 17, 1. Mart. Cap. 74, 1 (48, 9) 22 sqq. cf. Aag. Civ. V 9-11 ) [*](PTLVDKE) [*](1 ceciderint V 2 inscientiae VE 4 adiubant T1V1DK1E2 (-bent JE\') 7 quaque P praedist. rZDiT 8 earmtMt attribuit Eng. (cf. Plan.) ΗΑΝΦΟΡΑΝ KAI ΝΑΝΤΕΠΑΚΟΙΕΗ P ἐϕοϱω̄ν . . ἐπα- ϰούων Obb. Petp. 24 pertarbere DLV1 perturbaere E perturbare rel. Peip. )

111
libertatis arbitrium.

Nam si cuncta prospicit deus neQue falli ullo modo potest, evenire necesse est, quod providentia. futurum esse praeviderit.

Quare si ab aeterno non facta, hominum modo, sed etiam consilia, voluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas; neque enim vel factum aliud ullum vel quaelibet exsistere poterit voluntas, nisi quam nescia falli providentia, divina praesenserit.

Nam si aliorsum, quam provisae sunt, detorqueri valent, non iam erit futuri firma praescientia, sed opinio potius incerta, quod de deo credere nefas iudico.

Neque enim illam probo rationem, qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissolvere.

Aiunt enim non ideo quid esse eventurum, quoniam id providentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius, quoniam quid futurum est, id divinam providentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem.

Neque enim necesse esse contingere, quae providentur, sed necesse esse, quae futura sunt, provideri, quasi vero, quae cuius rei causa sit, praescientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas providentiae, laboretur ac non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum, necessarium esse eventum praescitarum rerum, etiam si praescientia futuris rebus eveniendi necessitatem non videatur inferre.

Etenim si quispiam sedeat, opinionem, quae eum sedere coniectat, veram esse necesse est atque e converso rursus, si de quopiam vera sit opinio, quoniam sedet, eum sedere necesse est.

In utroque igitur necessitas inest, in hoc quiuem sedendi, at vero in altero veritatis.

Sed non idcirco quisque sedet, quoniam vera est opinio, sed haec potius vera est, quoniam quempiam sedere praecessit.

Ita cum [*]( 8 provisa P 9 praesentia PK1 16 (est eras.) hoc T 19 ce- )[*](PTLVDKE) [*](cessitas TV Aur.LaudKE 20 in futurum (an otH.) P faturarumZ* fQtara y necessitate K1 26 at T1 Peip. est conversa P 27 copiam P 28 est om. P )

112
causa veritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas.

Similia de providentia futurisque rebus ratiocinari patet; nam etiam si idcirco, quoniam futura sunt, providentur, non vero ideo, quoniam providentur, eveniunt, nihilo minus tamen a deo vel ventura provideri vel provisa necesse est

evenire provisa, quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. lam vero quam praeposterum est, ut aeter-

nae praescientiae temporalium rerum eventus causa esse dicatur! Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura,

quoniam sunt eventura, providere, quam putare, quae olim acciderunt, causam summae illius esse providentiae? Ad haec sicuti, cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est, ita, cum quid futurum novi, id ipsum futurum esse necesse est; sic ut igitur, ut eventus praescitae rei nequeat evitari.

Postremo si quid aliquis aliorsum, atque sese res habet,

existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae veritate longe diversa. Quare si quid ita futu-

rum est, ut eius certus ac necessarius non sit eventus, id eventurum esse praesciri qui poterit? Sicut enim scientia ipsa impermixta.