De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. tecta mitis obambulat.
  2. Sed licet variis malis
  3. numen Arcadis alitis
  4. obsitum miserans ducem
  5. peste solverit hospitis,
  6. iam tamen mala remiges
  7. ore pocula traxerant,
  8. iam sues Cerealia
  9. glande pabula verterant
  10. et nihil manet integrum
  11. voce, corpore perditis.
  12. Sola mens stabilis super
  13. monstra, quae patitur, gemit.
  14. 0 levem nimium manum
  15. nec potentia gramina,
  16. membra quae valeant licet,
  17. corda vertere non valent!
  18. Intus est hominum vigor
  19. arce conditus abdita.
  20. Haec venena potentius