De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. detrahunt hominem sibi
  2. dira, quae penitus meant,
  3. nec nocentia corpori
  4. mentis vulnere saeviunt. [*]( PTLVDKE )
  5. [*](6 lupus P2KE super Pulman Petp. 7 uUulat T1 Peip. eiulat L. Mūller 16 suescere alia T1L1V1 19 praeditis PT1L1V Aur.1 D LaMd\'P<tp. 32 ulcere Pulman Peip. (Hūttinger 1900, 42,1 cf. Hor. Epist. 116,24: Prud. Periat. II 223). )
    89

Tum ego: Fateor, inquam, nec iniuria dici video vitiosos, tametsi humani corporis speciem servent, in beluas tamen animorum qualitate mutari; sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saevit, id ipsum eis licere noluissem.

— Nec licet, inquit, uti convenienti monstrabitur loco, sed tamen, si id ipsum, quod eis licere creditur, auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena relevetur.

Etenim quod incredibile cuiquam forte videatur, inleiiciores esse necesse est malos, cum cupita. perfecerint, quam si ea, quae cupiunt, implere non possint. Nam.

m si miserum est voluisse prava,, potuisse miserius est, sine quo Voluntatis misere langueret effectus.

Itaque cum sua singuliS miseria sit, triplici infortunio necesse est urgueantur, quos viaeas scelus velle posse perficere.

— Accedo, inquam, sed, uti hoc infortunio cito careant patrandi sceleris possibilitate deserti, vehementer exopto.

— Carebunt, inquit, ocius, quam vel tu forsitan velis vel illi sese aestiment esse carituros; neque enim est aliquid in tam brevibus vitae metis ita serum, quod exspectare longum immortalis praesertim animus putet. Quorum magna spes et excelsa.

facinorum machina. repentino atque insperato saepe fine destruitur, quod quidem illis miseriae modum statuit; nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior --nequam.

Quos infelicissimos esse iudicarem, si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret; etenim si de pravitatis infortunio vera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam, quam esse constat aeternam.

— Tum ego: Mira quidem, inquam., et concessu difficilis inlatio, sed his eam, quae prius concessa, sunt, nimium convenire cognosco. — [*]( 9 <f. Plat. Gorg. 509 d. dc. Hort. 29/39. Augustin. Civ. V 26 extr. (Plasberg28). Wilhelm610. Kiingners5sq. ) [*]( Tl3 atrorum P 8 cuiq̃ K cuipiam Schepss 12 misere F, ut νιd )[*](PTLVDKE ) [*](T1 miserae rej. (infeliciter s. t. F) Peip. 22 distruitur T1K Peip. distribuitur D 26 concludimus P1V1 2seaP )

90

Recte, inquit, aestimas, sed qui conclusioni accedere durum putat, aequum est vel falsum aliquid praecessisse demonstret vel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat; alioquin concessis praecedentibus nihil prorsus est, quod de inlatione causetur.

Nam hoc quoque, quod dicam, non minus mirum videatur, sed ex his, quae sumpta sunt, aeque est necessarium.

— Quidnam? inquam. — Feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes, quam si eos nulla iustitiae poena.

coherceat. Neque id nunc molior, quod cuivis veniat in mentem, corrigi ultione pravos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi. sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli. —

Et quis erit, inquam, praeter hos alius modus? — Et illa,:

Bonos, inquit, esse felices, malos vero miseros nonne concessimus? — Ita est, inquam. — Si igitur, inquit, miseriae cuiuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est