De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Pavidus ac fugax non metuenda formidat: cervis similis habeatur.

Segnis ac stupidus torpet: asinum vivit.

Levis atque inconstans studia permutat: nihil avibus differt.

Foedis immundisque libidinibus immerg-itur: sordidae suis voluptate detinetur.

Ita fit, ut qui probitate deserta homo esse desierit, \' cum in divinam condicionem transire non possit, vertatur in beluam.

  1. Vela Neritii ducis
  2. et vagas pelago rates
  3. Eurus appulit insulae.
  4. pulchra qua residens dea
  5. Solis edita semine
  6. miscet hospitibus novis
  7. tacta carmine pocula.
  8. [*]( 16 Loxi De pbysiognomia librum (t\'. Script. phys. II 1. Lips. 1893, Schanz VIII 33,132) obversatum esse opinatur Pitra (Spicil. Sol. III 323); cf. Macrob. Sat. II 8, 15 23sqq. ct. Hom. x 13ssqq. )[*]( 2 ostendat P 4 hominis T1 6 omnes P1 Laud1, ut νιd. T1, )[*](PTLVDKE )[*]( cf. Eng.2 9 lupis Aur. lipi T lupi rel. Peip. inquies in ras. P inquietos Kl inquietus V2K2 11 gsudit P vulpic. T1V1DK Peip. 13 cervi Y similes pI 14 torpit PT1 VDK Peip. 20 niretii T1LAur.DK nirettl P naretii (a ut t-id. ex u) Laud naricii (a in ras.) Y nerieii (e ex i) E; cf. Schepss, Arch. f. Stud. netler. Sprach. XCIV 155 21 vagos pelagos TI )
    88
  9. Quos ut in varios modos
  10. vertit herbipotens manus,
  11. hunc apri facies tegit,
  12. ille Marmaricus leo
  13. dente crescit et unguibus;
  14. hic lupis nuper additus,
  15. flere dum parat, ululat,
  16. ille tigris ut Indica,