De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

At hoc medicus, qui sanitatis ipsius atque aegritudinis modum temperamentumque dinoscit, minime miratur.

Quid vero a-iiud animorum salus videtur esse quam probitas, quid aegritudo quam vitia, quis autem alius vel servator bonorum vel malorum depulsor quam rector ac medicator mentium ..

wub:- Qui cum ex alta providentiae specula respexit, quid unicuique conveniat, agnoscit et, quod convenire novit, accommodat.

Hic iam 6t illud fatalis ordinis insigne miracuium, cum ab sciente geritur, quod stupeant ignorantes.

..Nam ut pauca, quae ratio valet humana, de divina proluncntate perstringam, de hoc, quem tu iustissimum et aequi servantissimum putas, omnia scienti providentiae diversum videtur.

Et victricem quidem causam dis, victam vero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus ammonuit.

Hic igitur quicquid citra. spem videas geri, rebus quidem rectus ordo est, opinioni vero tuae perversa confusio.