De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Quo fit, ut, tametsi vobis hunc ordinem minime considerare valentibus confusa omnia perturbataque videantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta.

disponat. Nihil est enim, quod mali causa ne ab ipsis qu*\' dem improbis fiat; quos, ut uberrime demonstratum est. bonum quaerentes pravus error avertit, nedum ordo de

summi boni cardine proficiens a suo quoquam deSecta.exordio. Quae vero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum adversa.

tum DrosDera, malis etiam tum optata. tum odiosa. contingant? Num igitur ea mentis integritate homines degunt, ut, quos probos improbosve censuerunt, eos quoque, uti existimant, esse necesse sit. [*]( 11 cf. Cic.Dedivin. 1125: fatum autem id appello, quod Graect ειμαϱμἑνην id est ordinem seriemque causarum, cum causae causa nexa rem ex se gignat 24 de Tito Bostrensi r. KlingBer 89, 4 ) [*]( PTLVDK ) [*](3 snpergredietar Baa. (cuH. Plan.: ύπεϱαναβήσται) 7 testabi- lem P 13 proficiscantur L2 ipsam . , immutabilem T2 F\' 21 nec P emproCIscantur Immuta1em.-., 24 proficiscens L2 Aur. Peip., cf. Eng. 29 censuerunt T2V2 )

99

Atqui in hoc hominum iudicia, depugnant et, quos alii praemio, alii supplicio dignos arbitrantur.

oed concedamus, ut aliquis possit bonos malosque discernere; num igitur poterit intueri illam intimam temperiem, velut in corporibus dici solet, animorum?

Non enim dissimile est miraculum nescienti, cur sanis corporibus his quidem dulcia, illis vero amara conveniant, cur aegri etiam quidam lenibus, quidam vero acribus adiuvantur.