De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Quo fit, ut omnia, quae fato subsunt, providentiae quoque subiecta sint, cui ipsum etiam subiacet fatum, quaedam vero, quae sub providentia locata sunt, fati seriem superent; ea vero sunt, quae primae propinqua. divinitati stabiliter fixa fatalis ordinem mobilitatis excedunt.

Nam ut orbium circa. eundem cardinem sese vertentium, qui est intimus. ad simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum veluti cardo quidam, circa quem versentur, exsistit, extimus vero maiore ambitu rotatus, quanto a puncti media individuitate discedit, tanto amplioribus spatiis explicatur. si quid vero illi se medio conectat et societ, in simplicitatem cogitur diffundique ac diffluere cessat, simili ratione, quod longius a prima mente discedit, maioribus fati nexibus [*]( 5 percipiens PT2LV2KE 6 movet om. P praesentariaeque P, )[*](PTLVDKE) [*]( ut nA r\', DKE 20 fatum — Nimis quidem (104, 12) desunt \'? E ..21 locuta PT1 28 amplicatur P 29 illis e T\'ZF\' illis eat f illis (e om.) K coniectat P (-at <M f<M.) T1 ) [*]( MVH. BoetkiM, CODa. (Weinberger.) )

98

implicatur ac tanto aliquid fato liberum est, quanto illum rerum cardinem vicinius petit. Quodsi supernae mentis hae-

serit firmitati, motu carens fati quoque supergreditur necessitatem. igitur uti est ad intellectum ratiocinatio, ad id quod est id quod gignitur, ad aeternitatem tempus, ad

punctum medium circulus, ita est fati series mobilis ad providentiae stabilem simplicitatem. Ji.a series:; caelum ac sidera movet, elementa, in se invicem temperat et alterna commutatione transformat; eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renovat progressus.

Haec actus etiam fortunasque hominum indissolubili causarum conexione constringit, quae cum ab immobilis providentiae-

dentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. Ita enim res optime reguntur, si manens\'. in divina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat, hic vero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras propria incommutabilitate coherceat.