De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Tunc velut ab alio orsa principio ita disseruit: Ummum generatio rerum cunctusque mutabilium naturarum progressus et, quicquid aliquo movetur modo, causas, ordinem.

formas ex divinae mentis stabilitate sortitur. Haec in suae simplicitatis arce composita, multiplicem rebus gerendis modum statuit. Qui modus cum in ipsa divinae intellegentiae puritate conspicitur, providentia nominatur; cum vero ad ea, quae movet atque disponit refertur, fatum a veteri-

bus appellatum est. Quae diversa esse facile liquebit, si quis utriusque vim mente conspexerit; nam providentia. est ipsa illa divina ratio in summo omnium principe constituta. quae cuncta disponit. fatum vero inhaerens rebus mobilibus

dispositio, per Quam providentia suis quaeque nectit ordinibus. Providentia namque cuncta pariter quamvis diversa, quamvis infinita complectitur, fatum vero singula digerit in motum locis, formis ac temporibus distributa,, ut haec tem- 25 poralis ordinis explicatio in divinae mentis adunata. [*]( 9 hinc alio fonte toque Neoplatonico usum esse Boethium putat Usener 52, r. Kiingner 4e, 3 (Plotin. I 7,1. II 2,1 sqq. III 1, 7sq.; 3, 4 sq. VI 8,18; 9, 8), 8ssq. Muller 26 (ProcLProv. 5sqq.; lolsqq. Tim. 30b\'. Rand 17,1 confert Cic. De divin. II 101: tum ego rursus quasi ab alio principio sum exorsus dicere 12 Schundelen, Theol. Lit.-Bl. 1870, 809 coll. Ang. De tria. III 4, 9 probasse non ridetur singulas Consolationis sententias, si minus ex Augustino fluϰerint, at tamen M eo explicari posse ) [*]( PTLVDKE ) [*](lpraedist.TZr\'Z) 5 delibare Pulman 8 orationes T1LV ) [*]( 9 tum T1KE Pctp. 13 rebus gerendis E, in mg. F rebus regendis W (Kluss.) regerendis ut nd. V1Laud1 regendis rel. (n in ras. 3 lItt. r rfM. 2 litt. post g Zaud) regendi Antν.2 P<tp.: cf. infra 97, 15 sq. PhiloL 1893, 381 23 sq. immotum PT1V )

97
prospectum providentia sit, eadem vero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum vocetur.

Quae licet diversa sint, alterum tamen pendet ex altero; ordo namque fatalis ex providentiae simplicitate procedit.

Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens movet operis effectum et, quod simpliciter praesentarieque prospexerat, per temporales ordines ducit, ita deus providentia. quidem singulariter stabiliterque facienda. disponit, fato vero haec ipsa, quae disposuit, multipliciter ac temporaliter amministrat.

Sive igitur famulantibus quibusdam providentiae divinis spiritibus fatum exercetur seu anima seu tota inserviente natura seu caelestibus siderum motibus seu angelica virtute seu daemonum varia sollertia, seu aliquibus horum seu omnibus fatalis series texitur, illud certe manifestum est immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse providentiam, fatum vero eorum, quae divina simplicitas gerenda, disposuit, mobilem nexum atque ordinem temporalem.