De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

quid igitur, hisne accedamus, quos beluis similes esse monstravimus? Quid si quis amisso penitus visu ipsum etiam se habuisse oblivisceretur intuitum nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur,

num videntes eadem caeco putaremus? Nam ne illud quidem adquiescent, quod aeque validis rationum nititur fir-

mamentis, infeliciores eos esse, qui faciant, quam q patiantur iniuriam. — Vellem, inquam, has ipsas audire i rationes.

— Omnem, inquit, improbum num supplicio dignum negas? — Minime. — Infelices vero esse, qui sint improbi. multipliciter liquet. — Ita, inquam. — Qui igitur supplicio digni sunt, miseros esse non dubitas. — Convenit, inquam

— Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inici dum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam?

— Nec ambigo, inquam, quin perpesso satisfacerem dolore facientis.

— Miserior igitur tibi iniuriae inlator quam acceptor esse videretur. — Consequitur, inquam. Hac igitur aliisque causis ea radice nitentibus. quod turpitudo suapte natura miseros faciat, apparet inlatam cuilibet iniuriam non accipientis, sed inferentis esse miseriam. —.--WI

Atqui nunc. ait, contra faciunt oratores; pro his enim qui grave quid acerbumque perpessi sunt, miserationem [*]( PTLVDKE ) [*](5 ipsu P 7 truxisti P 8 cernenda P 14 caeco Βασ (ταὺτὰ τω̨̄̄ τυϕλω̨̄ Plan.) caecos libri P<tp. 18 nnqua P 24 doleremde dolorem D1 26 hinc T2L2E2 27 aliisque de far. 15090 aliis ce rd. P<tp. aliisve Eng.2 (Plan.: ταύτη .. τη̄ αιτία xcl ἑτἑϱαις, cf. Βασ.) 31 aeerunmque PTT acerhumque ut ttd. L* miserationum P )

93
iudicum excitare conantur, cum magis admittentibus iustior miseratio debeatur, quos non ab iratis, sed a propitiis f potius miserantibusque accusatoribus ad iudicium veluti aegros ad medicum duci oportebat, ut culpae morbos supplicio resecarent.

Quo pacto defensorum opera vel tota frigeret, vel si prodesse hominibus mallet, in accusationis habitum verteretur.

Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula virtutem relictam fas esset aspicere vitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros viderent. compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent.

Quo fLt, ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur. — nam bonos quis nisi stultissimus oderit? — malos vero odisse ratione caret.

Nam si uti corporum languor ita vitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio, sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi, sed miserandi sunt. quorum mentes omni languore atrocior urguet improbitas.