De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. Qui se volet esse potentem,
  2. animos domet ille feroces
  3. nec victa libidine colla
  4. foedis summittat habenis:
  5. etenim licet Indica longe [*]((5))
  6. [*](7 cf. Cic. Off. II 24sq. Claud. Hon. IV 290 18 Hor. Cann. III 4,: vis consili expers mole ruit sua 24 sq. cf. Matth. 10,36: inimici homines domestici eius )[*]( I2 metum Voikmann 3 soliicitudinem PfM 24 efficacior )[*](PFCLVDKE)[*]( (est) W Peip. )
    56
  7. tellus tua iura tremescat ,
  8. et serviat ultima Thyle,
  9. tamen atras pellere curas ;
  10. miserasque fugare querelas
  11. non posse potentia non est.

Gloria vero quam fallax saepe, quam turpis est.I Unde non iniuria tragicus exclamat:

  1. ὦ δόξα, δόξα, μυρίοισι δὴ βροτῶν
  2. οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγϰωσας μέγαν
  3. .

Plures enim magnum saepe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt, quo quid turpius excogitari potest? Nam

qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quae si etiam meritis conquisitae sint, quid tamen sapientis adiecerint conscientiae, qui bonum suum non populari rumore, sed conscientiae veritate metitur.

Quodsi hoc ipsum propagasse nomen pulchrum videtur.