De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

An vero regna regumque familiaritas efficere potentem valet?

Quidni, quando eorum felicitas perpetuo Per"" durat? Atqui plena est exemplorum vetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutaverint.

O praeclara potentia, quae ne ad conservationem quidem sui satis efficax invenitur. Quodsi haec regnorum potestas beati-

tudinis auctor est, nonne, si qua parte defuerit, felicitatemqI\\ minuat, miseriam importet? Sed quamvis late humana ten-

dantur imperia, plures necesse est gentes relinqui, quibus regum quisque non imperet. Qua vero parte beatos facien» desinit potestas, hac impotentia subintrat, quae miseros facit, hoc igitur modo maiorem regibus inesse necesse est miseriae [*](½ de Pompeio Magno v. Cassiod. Var. VI 18 3 v. supra! 20 Cie. Arch. 14: plena exemplorum vetustas ) [*](PFCLVDKE) [*](1 pop. quondam W Peip. an non iam P an non naID Vt 21 regis P ; probat Schepss) mutuaverint V Aur.KLaud, cf. Eng.2 Wn...IeWpeap. 22 nec W Peip. 27 regnum PVl imperet regum quisque W Peip. )

55
Verticem portionem.

Expertus sortis suae periculorum tyrannus f regni metus pendentis supra verticem gladii terrore simulavit.

Quae est igitur haec potestas, quae sollicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos vitare nequit? Atqui vellent ipsi vixisse securi, sed nequeunt: dehinc de potestate gloriantur.

An tu potentem censes, quem videas velle, quod non possit efficere, potentem censes, qui satellite latus ambit, qui, Quos terret, ipse plus metuit. Qui ut potens esse videatur, in servientium manu situm est?

Nam quid ego de regum familiaribus disseram — cum regna ipsa tantae imbecillitatis plena demonstrem — quos quidem regia potestas saepe incolumis, saepe autem lapsa prosternit?

Nero Senecam familiarem praeceptoremque suum ad eligendae - mortis coegit arbitrium, Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit.

Atqui uterque potentiae suae renuntiare voluerunt, quorum Seneca opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est; sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter, quod voluit. effecit. Quae est igitur ista potentia.

quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere velis. tutus sis et, cum deponere cupias, vitare non possis?

An praesidio sunt ci, quos non virtus, sed fortuna conciliat? Sed quem felicitas amicum fecit, infortunium faciet inimicum.

Quae vero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus?