De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

consequens est, ut foedum non extendisse iudicetur. seu cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit quas unius fama hominis nequeat pervenire, fit, ut, quem

tu aestimas esse gloriosum, proxima parte terrarum videatur inglorius. Inter haec vero popularem gratiam ne com-

memoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio provenit nec umquam firma perdurat. Iam vero quam si inane, quam futtile nobilitatis nomen, quis non videat. Quae si ad claritudinem refertur, aliena est; videtur namque esse nobilitas quaedam de meritis veniens laus parentum. [*]( 2 Verg. Georg. 130: tibi serYiatult. Thule ssq. Ear. Andr. 3l9sq. 18 v. p. 40,14sqq.; 54,25sq. 24/25 Arist. Rhet. 1399b 16 (εὐγενείας.. ϕιλοτιμώτερον tlvat τὸν ϰεϰτημέον .. tvy. ἐντιμότης προγόνων), SaIl. lug. 85, 21—25, Hartlieh 321 ) [*](PFCLVDEE) [*](9 EIOTON PVAur. Laud ETOTON F HQTO-N L OrKON Peip. 13 conquisita PFlClLVxDK sit PC1LV1DK1, v. Eng* 18 esse gentes W Peip. 20 proxima FC*LAurs, l maxirna m2 s. s. E r0\'; πλησιοχώροις Plan.) pro maxima rel. 22 iudicio inde denuo T - ~ )

57

Quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est, qui praedicantur; quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit.

Quodsi quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus necessitudo videatur, ne a maiorum virtute degeneret.

  1. Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortu;
  2. unus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat.
  3. Ille dedit Phoebo radios, dedit et cornua lunae,
  4. ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo,
  5. hic clausit membris animos celsa sede petitos;
  6. mortales igitur cunctos edit nobile germen.
  7. Quid genus et proavos strepitis? Si primordia vestra
  8. auctoremque deum spectes, nullus degener exstat,
  9. ni vitiis peiora fovens proprium deserat ortum.