De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
Si enim vel pecunia vel honores ceteraque tale quid afferunt, cui nihil bonorum abesse videatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices.
Quodsi neque id valent efficere, quod promittunt, bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur?
Primum igitur te ipsum, qui paulo ante divitiis affluebas, interrogo: inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet inluna confudit anxietas?
— Atqui, inquam, libero me fuisse animo, quin aliquid semper angerer, reminisci non queo. — ..
iNonne quia vel aberat, quod abesse non velles, vel aderat, quod adesse noluisses? — Ita est, inquam.
— Illius igitur praesentiam, huius absentiam desiderabas? — Confiteor, inquam. — Eget vero, inquit, eo, quod quisque desiderat?
- Eget, inquam. — Qui vero eget aliquo. non est usque- --quaque sibi ipse sufficiens. — Minime, inquam.
— Tu ] itaque hanc insufficientiam plenus, inquit, opibus sustinebas? - Quidni? inquam.
— Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt et hoc erat, quod promittere videbantur.