De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
Atqui hoc quoque maxime considerandum puto, quod nihil habeat suapte natura pecunia, ut his, a quibus possidetur, invitis, nequeat auferri. — Fateor, inquam.
— Quidni fateare, cum eam cotidie valennor aliquis eripiat invito? Unde enim forenses querimoniae, nisi quod vel vi vel fraude nolentibus pecuniae repetuntur ereptae? — Ita est, inquam.
— Egebit igitur, [*]( - cf- infra p. 52, 15, Hartlieh 312 (Plut. Kccra πλούτον fr.2lD, VII 123B [Stob. IV 31 c 86]) 24/25 cf. Usener, Gott Anz. 1892, 381 (Aug. [Stob.IV31cs6])24/25cf. Keat. vit. 4,26. 2,14), Plasberg 70 (Cic. Hort. 76/83) ) [*]( 4 pecuniae DlKW Peip. pecunia (beatos non fien; f o ot- )[*](PFCLVDKE) [*](ferunt P nil P 6 fatemur L* 13 nequeo W Peip., ut vid. FC 14 adesse PC1 V1 Aur.1 15 abesse P 16 desiderabus om. JV1 uncis inelmit Peip. 24 pecunia — bove p 52. 21 om. P ) [*]( -4* )
inquit, extrinsecus petito praesidio, quo suam pecuniam quisque tueatur. — Quis id, inquam, neget — Atqui non egeret eo, nisi possideret pecuniam, quam possit amittere..
__1....._r-.n — Dubitari, inquam, nequit. — In contrarium igitur relapsa res est;
nam quae sufficientes sibi facere putabantur opes, alieno potius praesidio faciunt indigentes. Quis autem I modus est, quo pellatur divitiis indigentia? Num enim
divites esurire nequeunt, num sitire non possunt, num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt? Sed adest, inquies, opulentis, quo famem satient, quo sitim frigusque depellant. Sed hoc modo consolari quidem divitiis indigentia potest, auferri penitus non potest; nam
si haec hians semper atque aliquid poscens opibus expletur, maneat necesse est, quae possit expleri. Taceo, quod naturae minimum, quod avaritiae nihil satis est. Quare si opes nec summovere indigentiam possunt et ipsae suam faciunt. quid est, quod eas sufficientiam praestare credatis?
- Quamvis fluente dives auri gurgite