De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. sed secreto tramite rursus
  2. currum solitos vertit ad ortus.
  3. Repetunt proprios quaeque recursus
  4. redituque suo singula gaudent
  5. nec manet ulli traditus ordo,
  6. nisi quod fini iunxerit ortum
  7. stabilemque sui fecerit orbem.

Vos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine vestrum tamen principium somniatis verumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci, qualicumque tamen cogitatione prospicitis eoque vos et ad verum bonum na- [*](PFCLVDКE) [*](12 tecto F2L2 Aur.2 E (hoc est tecto s. «. F2) 20 specta P re* spectat F\' 23 cursum solitus P 32 perspicitis P Laud I (ϑεα̃σϑε Plan.) )

51
turalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit.

Considera namque, an per ea, quibus se homines adepturos beatitudinem putant, ad destinatum finem valeant pervenire.