De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Tum ego: Platoni, inquam, vehementer assentior; nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi.

— Tum illa: Si priora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit. quin recorderis, quod te dudum nescire confessus es. — Quid? inquam.

— Quibus, ait illa, gubernaculis mundus regatur. — Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam. planius tamen ex te audire desidero. -

Mundum, inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas. — Ne nunc quidem arbitror, inquam, nec umquam dubitandum putabo, quibusque in hoc rationibus accedam, breviter exponam.

Mundus hic ex tam diversis contrariisque partibus in unam formam minime convenisset, nisi unus esset, qui tam diversa coniungeret.

Coniuncta vero naturarum ipsa diversitas invicem discors dissociaret atque divelleret, nisi unus esset, qui quod nexuit contineret.

Non tam vero certus naturae ordo procederet nec tam dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus explicarent, nisi unus esset, qui has mutationum [*]( 9 Phaed. 76a 16sq. v. supra 18,7 19 v. 60, 19sq. 20 v. 18,6sq.; 63,17.6sq.v.supra18,719t1.60,19sq.2011.18,61>1}.; ) [*]( 18 inscientiam P (glossa in V) 20 (a) deo Met. minime s. a )[*](TTL VDKE) [*]( nemini T2 E2 28 praecederet T1 30 eipliearet VAur. E )

74

varietates manens ipse disponeret. Hoc quicquid est, quo condita manent atque agitantur, usitato cunctis vocabulo deum nomino.

Tum illa: Cum haec, inquit, ita sentias, parvam mihi

restare operam puto, ut felicitatis compos patriam sospes revisas. Sed, quae proposuimus, intueamur. Nonne in um-

titudine sufficientiam numeravimus deumque beatitudinem ipsam esse consensimus? — Ita quidem. —■ Et ad mundum igitur, inquit, regendum nullis extrinsecus amminiculis? indigebit;

alioquin si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit.

— Id, inquam, ita est necessarium. — Per se igitur solum cuncta disponit? — Negari, inquam. nequit. — Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est.

— Memini, inquam. — Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia, quem bonum esse consensimus, et hic est

veluti quidam clavus atque gubernaculum, quo mundana machina stabilis atque incorrupta servatur. — Vehementer

assentior, inquam, et id te paulo ante dicturam tenui licet suspicione prospexi. — Credo, inquit; iam enim, ut arbitror, vigilantius ad cernenda vera oculos deducis, sed, quod dicam, non minus ad contuendum patet. — Quid? inquam.