De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

— Cum deus, inquit, omnia bonitatis clavo gubernare iure credatur eademque omnia, sicuti docui, ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest, quin voluntaria

regantur seque ad disponentis nutum veluti convenientia contemperataque rectori sponte convertant? — Ita, inquam, necesse est: nec beatum regimen esse videretur, si quidem detrectantium iugum foret, non obtemperantium salus.

- Nihil est igitur, quod naturam servans deo contra ire cone--.

tur ? — Nihil, inquam. — Quodsi conetur, ait, num tandem proficiet quicquam adversum eum, quem iure beatitudinis potentissimum esse concessimus? - Prorsus. inquam, nihil [*](PTLVDKE) [*](1 varietatos P 8 concessimus % 15 Tx E .20 deducis ia e corr., s. s. deflectia T 21 continendum Tl 2-1 voluntarie T 26 contemperataeque Tl 31 adversus PlTSD Peip. )

75
valeret.

- Non est igitur aliquid, quod summo huic bono vel n vel possit obsistere? — Non, inquam, arbitror. —

Est igitur summum, inquit, bonum, quod regit cuncta fortiter suaviterque disponit.

— Tum ego: Quam, inquam, me non modo ea, quae conclusa est, summa rationum, verum multo magis haec ipsa, quibus uteris, verba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui pudeat! —

Accepisti, inquit, in fabulis lacessentes caelum Gigansed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit. Sed visne rationes ipsas invicem -collidamus?

Forsitan ex huius modi conflictatione pulchra quaedam veritatis scintilla dissiliat. — Tuo, inquam, arbitratu. — Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitaverit.

— Qui quidem, inquam, mente consistat, nullus prorsus am- bigat.

- Qui vero est, inquit, omnium potens, nihil est, me non possit. — Nihil, inquam.

— Num igitur deus facere malum potest? — Minime, inquam.

— Malum igitur, inquit, nihil est, cum id facere ille non possit, qui nihil non potest.

- Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem, qua egrediaris, introeas, nunc vero, quo introieris, egrediare, an mirabilem am divinae simplicitatis orbem complicas?

Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas,quam in summo deo sitam loquebare.

Ipsum quoe deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas, ex quo neminem beatum fore. nisi qui pariter deus esset, quasi munusculum dabas.