De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

— Nostine igitur, inquit, omne, quod est, tam diu manere atque subsistere, quamdiu sit unum? sed interire atque dissolvi, pariter atque unum esse [*]( 13 v. supra 66,1ssqq. 14 Klingner 81 Crito 4sb: άλλὰ μένει) )

70

destiterit? — Quonam modo? — Ut in animalibus, inquit. cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque, id animal vocatur;

cum vero haec unitas utriusque separatione, dissolvitur, interire nec iam esse animal liquet. Ipsum 4 que corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet, humana visitur species; at si distributae segrega taeque partes corporis distraxerint unitatem, desinit esse.

quod fuerat. Eoque modo percurrenti cetera procul a . patebit subsistere unumquodque, dum unum est, cum vero r unum esse desinit, interire. — Consideranti, inquam, mihi plura minime aliud videtur. —

Estne igitur, inquit, quod, in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia venire ad interitum corrup-,

*tionemque desideret? — Si animalia, inquam, considerem, , quae habent aliquam volendi nolendique naturam, nihil in-

venio, quod nullis extra cogentibus abiciant manendi inten tionem et ad interitum sponte festinent. Omne na i

animal tueri salutem laborat, mortem vero perniciemque devitat.

Sed quid de herbis arboribusque, quid de inanima omnino consentiam rebus, prorsus dubito. — Atqui non est, quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi convenientibus innasci locis?

ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint. Nam aliae quidem campis, aliae m tibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent,

aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia \' quispiam loca transferre conetur, arescant. Sed dat cuique natura, quod convenit, et ne, dum manere possunt, intereant.

elaborat. Quid quod omnes velut in terras ore deme trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corti - [*]( 22 Plut Ex. 607 e: ϕυτω̜̃ ε̎στι τις χώϱα μάλλον έτέϱαςέτέϱα πϱόσϕοϱος, Ir ; τϱέϕεται ϰαι βλαστάνει βέλτιοv ) [*](PTLVDKE) [*](8 percurrenti <tibi s. v.> T1 12 (aliqtÚd s. v.) quod T* agat t. r. T* t. s. ut trid. vivet ivivat in mg. F) 16 nnllas P )

71
cemque diffundunt?

Quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore semper sede reconditur, extra vero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex adversum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur?

Iam vero quanta, est naturae diligentia, ut cuncta semine multiplicato propagentur!

Quae omnia non modo ad tempus manendi, verum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi veluti quasdam machinas esse quis nesciat?

a etiam, quae inanimata esse creduntur, nonne, quod suum est, quaeque simili ratione desiderant?