De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. in suas condunt animos tenebras.
  2. Hoc, quicquid placet excitatque mentes,
  3. infimis tellus aluit cavernis;
  4. splendor, quo regitur vigetque caelum,
  5. vitat obscuras animae ruinas;
  6. hanc quisquis poterit notare lucem,
  7. candidos Phoebi radios negabit.

Assentior, inquam; cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant. — Tum illa.

: Quanti, inquit, aestimabis, si, bonum ipsum quid sit, agnoveris?

— Infinito, inquam, si quidem mihi pariter deum quoque, qui bonum est, continget agnoscere.

- Atqui hoc verissima inquit ratione patefaciam, maneant modo, quae paulo ante conclusa sunt. — - sunt.

- Nonne, inquit, monstravimus ea, quae appetuntur pluribus, idcirco vera perfectaque bona non esse, quoniam a se invicem discreparent, cumque alteri abesset alterum, plenum absolutumque bonum afferre non posse, tum autem verum bonum fieri, cum in unam veluti formam atque efficientiam colliguntur, ut, quae sufficientia est, eadem sit potentia, reverentia, claritas atque iucunditas, nisi vero unum atque idem omnia sint, nihil habere, quo inter expetenda numerentur?

— Demonstratum, inquam, nec dubitari ullo modo potest.

— Quae igitur, cum discrepant, minime bona sunt, cum vero unum esse coeperint, bona fiunt, nonne, haec ut bona sint unitatis fieri adeptione contingit? - Ita, inquam. videtur.

— Sed omne, quod bonum est, boni participatione bonum esse concedis an minime? — Ita est.

— Oportet icitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas; eadem namque substantia est eorum, quorum naturaliter non est diversus effectus. — Negare, inquam, nequeo.