De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. Ubi nunc fidelis ossa Fabricii manent,
  2. quid Brutus aut rigidus Cato?
  3. Signat superstes fama tenuis pauculis
  4. inane nomen litteris.
  5. Sed quod decora novimus vocabula.
  6. num scire consumptos datur?
  7. Iacetis ergo prorsus ignorabiles
  8. nec fama notos efficit.
  9. Quodsi putatis longius vitam trahi
  10. mortalis aura nominis,
  11. cum sera vobis rapiet hoc etiam dies,
  12. iam vos secunda mors manet.

Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes, est aliquando. cum de hominibus fallax illa nihil bene mereatur, tum scilicet, cum se aperit. cum frontem detegit moresque profitetur.