De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Nondum forte, quid loquar, intellegis; mirum est, Quod dicere gestio, eoque sententiam verbis explicare vix queo.

Etenim plus hominibus reor adversam -quam prosperam prodesse fortunam, illa enim [*](5 sq. Cf. Yerg. Aen.lV 174 (Fama\\ 193 f lingnae) 24 fallax illa nihil poetae cuiusdam esse suspicatur Klusa.: Sen. Agam. 5ssqq. failax Fortttna) ) [*](16 verba inde a num usque ad terminos (p. 44, 27 exciderunt in D )[*](PFCLVKE) [*]( 24 (illa eras.) fallax FL V Laud 25 nihil eras.Laud non nihil V \\ 1 ϰατεσχηματισμένη ἐϰεἰνη Plan.) 26 quod P )

44
semper specie felicitatis, cum videtur blanda, mentitur,

haec semper vera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit, illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absolvit; itaque illam videas ventosam fluentem

suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius adversitatis exercitatione prudentem. Postremo felix

a vero bono devios blanditiis trahit, adversa plerumque ad vera bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima aestimandum putas, quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit, haec tibi certos sodalium vultus ambiguosque secrevit.

discedens suos abstulit, tuos reliquit? Quanti hoc integer et, ut videbaris tibi, fortunatus emisses? Nunc amissas opes querere, quod pretiosissimum divitiarum genus est, amicos invenisti.

Quod mundus stabili fide concordes variat vices, quod pugnantia semina foedus perpetuum tenent, [*]((5)) quod Phoebus roseum diem curru provehit aureo, ut, quas duxerit Hesperos, Phoebe noctibus imperet, ut fluctus avidum mare[*]((10)) certo fine coherceat, ne terris liceat vagis latos tendere terminos, [*]( li sqq. cf. Mart. Cap. 3, 7 (1,5): semina .. pugnantia .. elementa ligas vicibus .. foedere .. sexus concilians et sub amore fidem ) [*](PFCL VKE) [*](1 balanda P 2 mutationem P 6 ex P 13 et FlLE om. rei. Peip. uti Tf Peip. 14 [fortunatus] Βασ. emisser L 1, ut vid. V1 nunc F1L nunc et PF1, V1 ut vid., Aur. Laud desine (dess. E) nunc et V-E nunc m 2 s. s.), K (rasura ante nunc) desine W Peip., in ras. C l desine in mg. F) quaerere P, V (schol.: alia lra habet: amissas opes querere, melius et erit yronia), Peip. 22 hesperos V\'K, cf. stf pra p. 14, 6 26 nec F )

45
hanc rerum seriem ligat terras ac pelagus regens et caelo imperitans amor. (15) Hic si frena remiserit, quicquid nunc amat invicem, bellum continuo geret et, quam nunc socia fide pulchris motibus incitant, (20) certent solvere machinam. Hic sancto populos quoque iunctos foedere continet, hic et coniugii sacrum castis nectit amoribus, (15) hic fidis etiam sua dictat iura sodalibus. O felix hominum genus, si vestros animos amor, quo caelum regitur, regat! (30)

LIBER III.

Iam cantum illa finiverat, cum me audiendi avidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat.

Itaque paulo post: O, inauam, summum lassorum solamen animorum, quam tu me vel sententiarum pondere vel canendi etiam iucunditate refovisti, adeo ut iam me [*]( 20 Plat. Proto 32sd: ἀπεπαύσατο .. ϰεϰηλημένος .. ἐπιϑυμω̃ν ἀϰούειν ) [*]( 9 certant V\', ut rid. L 1, K 12 hinc P 13 nectat P )[*](PFCLVDKE) [*](AKICII MANLII (MALLII P) SEVERINI BOETHII ( BOETII PL1V2 Laud BOECII K) EXCONS ORD (ORDI P) PATRIC (VIRI COXSUL ET ILLVSTRI C) PHILOSOPHIAE (ICE K) CON- SOLATIONIS LIB II EXPL INCIPIT LIB III FELICITER PCL V Aur. D Laud, K (om. feliciter) ) [*]( c.23 quam tu PVlD, pro quantam s. s. Aur. Laud quantum rel. Peip., ef infra 75, 4 quantum tu Obb. )

46
posthac imparem fortunae ictibus esse non arbitrer! Itaque remedia, quae paulo acriora esse dicebas, non modo non perhorresco, sed audiendi avidus vehementer efflagito.

— Tum illa: Sensi, inquit, cum verba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum vel exspectavi vel, quod est verius, ipsa perfeci; talia sunt quippe, quae

restant, ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant. Sed quod tu te audiendi cupidum dicis,

quanto ardore flagrares, si, quonam te ducere aggrediamur, agnosceres! — Quonam? inquam. — Ad veram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines visu ipsam illam non potest intueri. — ?

Tum ego:

Fac, obsecro, et quae illa vera sit, sine cunctatione demonstra. — Faciam, inquit illa, tui causa libenter, sed quae tibi causa notior est, eam prius designare verbis atque informare conabor, ut ea perspecta, cum in contrariam partem flexeris oculos, verae specimen beatitudinis possis agnoscere.-