De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. summumque credit gloriam,
  2. late patentes aetheris cernat plagas
  3. artumque terrarum situm;
  4. [*]( 12 cf. Plut. De vito pud. 532f: τὴν γὰρ σιωπὴν d μὲν Εὐριπίδης (fr.977, cf. Men. Mon. 222) ϕησὶ τοι̃ςσοϕοι̃ς ἀπόϰρισιν εἰ̃ναι. Prov. 11,12: vir prudens tacebit. 17, 28; Eccli. 20, 5, 6, 7. Macrob. Sat. VII 1.11: philosophus non minus tacendo quam loquendo philosophatur. Praeclater Herm. XLII 1907,159. Achelis, Philol. LXXIII 470 15 cf. PInt. A 611 d: ὡς οὐδὲν οὐδαμη̩̃ τω̣̄ διαλυϑέντι xaxdv οὐδὲ λυπηρόν ἐστιν - • ϰωλύέι at πιστεύειν d πάτριος Xoyog xal τὰ μυστιϰὰ σὐμβολα τω̃ν negl xbv Διόνυσον ὀργιασμω̃ν; Epicur. fr. 502a 18 Plat. Phacdo 67c: zijv ψυχὴν ... ἐϰλυομένην ὥσπερ [Ix] δεσμω̃ν ix TOV σω̇ματος )[*](PFCL VDKE)[*](4 adhortus P adorsus W Peip., in mg. V 18 soluta D1 W Peip. 19 spernet F1 LV2 spernit W, ut vid. C et (s. s. despicit . VI 21 sob PF1 22 summamque F2LV1E )
    43
  5. brevem replere non valentis ambitum
  6. pudebit aucti nominis.
  7. Quid, o superbi, colla mortali iugo
  8. frustra levare gestiunt?
  9. Licet remotos fama per populos means
  10. diffusa linguas explicet
  11. et magna titulis fulgeat claris domus,
  12. mors spernit altam gloriam,
  13. involvit humile pariter et celsum caput
  14. aequatque summis infima.