Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quamuis ergo pro his transgressionibus digna fuerit ultione, iustus tamen arbiter deus sic istam creaturam propositae legis aequitate corripuit et, quae diuinum sequi tramitem inter felicia fastidiuit, sibimet ipsam merita lance dimisit, ut tamen, quia et decepta fuerat creaturae potioris incursu (illius scilicet, quae fremebat illo terrenam proficere posse substantiam, unde spiritalis ipsa deciderat, et tamquam solatium capere cupiebat de alterius ruina creaturae, uel ut non solum se culpandam ex alterius quoque transgressione praetenderet sed lapsum suum in creatoris referret opificium, cuius et aliud opus constare ueluti minime potuisset), ineffabili circumuentae pietate consuleret, utramque uero creaturam recte conditam hac ratione monstraret, quia et degeneres angeli per sanctorum angelorum beatitudinem confutantur — quod isdem modis, quibus illi

(hoc est debitae pietatis officio creatoremque suum debita praedicatione laudando) per dignationis eius augmenta profectumque reuerentiae conpetentis participationem boni parentis stabilitatemque perpetuam sempiternae gloriae sunt adepti, sic isti quoque, si eodem tenore niterentur, ad similem beatitudinem uenire potuissent, nisi desides a sui laude factoris et conpetentem reuerentiam non [*]( 1 constnre V, corr. Thiel qua scripsi: quę V, in qua Thiel \' 3 sufficere scripsi (cr. p. 414, 4): subicere V, subiacere Car. 7 racionationis V, corr. 0 9 reccidit V fonte supra linea V 13 tramite V, corr. o 14 et om. a 17 uelut Car. 18 solatn Thiel, se <non> culpandum eodem teste Coust. 24 hisdem V deuitae V, corr. Car.: deuotae pa )

414
sequentes ab eius retracti participationis affectu propriae nequiuissent incrementa perfectionemque sumere dignitatis, dum suae institutionis claritate detenti ulterius se nihil egere ac sibi se sufficere posse praesumunt, perque se ipsos optinere fidentes, quicquid per solam gratiam potuissent conditoris adipisci, quod in suae prorsus conditione mutabilitatis habere non poterant —;

homo quoque de se ipso manifestis indiciis reuincatur in tantum rite factus, ut qui per diuinam gratiam potest surgere post ruinam, multo amplius potuisse doceatur, si eandem gratiam deuota mente sequeretur, integer permanere, quantumque gratia ista praeualeat, magis inde cognosci, dum et incolumis absque eadem stare nequiuerit et ualeat ad eandem incolumitatem redire post lapsum.

bonus ergo artifex deus, qui sempiternum et summum semper habet esse, quod bonus est, atque ideo nec umquam crescendi gerit amplius appetitum, quia nihil est super id, quod sempiternum bonum semper et summum est, nec ulla potest inclinatione diminui de hoc ipso, quod summum bonum sempiternumque consentit. unde etiam non per rapinam in forma dei dictus est constitutus, qui hoc habebat utique per naturam, sicut ille spiritus, qui quod erat nec sempiternum habebat omnino nec summum, per rapinam maluit occupare quam per auctoris gratiam perpetem consequi dignitatem, a quo sumpserat angelicae substantiam claritatis, quemadmodum beati angeli in diuina gratia permanentes consecuti sunt sempiternae beatitudinis firmitatem, prauus autem spiritus nec illud potuit obtinere, quod nisus est inconpetenter inuadere, et tenorem suae conditionis excedens in hoc etiam non potuit perseuerare, quod factus est.

auctor ergo bonus, ut bonum se opus condidisse firmaret, si in eadem sui conditione persisteret, [*]( 19 cf. Philipp. 2, 6 ) [*]( 3 se nihil egere oJ: senibus legere V 4 perquę V 12 sq. ad eandem ad incol. V, posterius ad del. o 17 sumam V 18 Bempiteraam qug Y 19 consentitur Hartel; fort. consistit ante etia in codice a man. 1 subducta linea del. et oia, quod per errorem scripserat pro etift; Thielius linea illa non animaduersa coniecit et dominus etiam )

415
inferioris creaturae suae miseratus offensam, quod spiritalis substantia, quae et sui et alterius processerat ipsa deceptrix, atque in sua nequitia perseuerans omnino consequi digna non fuerat, terrenae conditionis et per fraudem deceptae substantiae naturam pariter clementer suscepit et causam sicque, ut nunc breuiter explicemus, conpetenti lapsam dispensatione reparare proponens, ut in se ipso haec eadem natura, quae per inoboedientiam mortis <erat>, rediret ad uitam:

solus ipse peccati nescius in substantia, quam post peccatum restaurandam potenti benignitate susceperat, ut indebitam mortem, quam sine peccato utique non debebat, pro his, qui <per> peccatum debitores mortis extiterant, imputaret simulque diabolum hominis deceptorem, qui consentientem sibi subditum per diuinam tenebat iure sententiam. per iustitiam nihil ei reddere iam debentem * * et cum occidisset eum, in quem sine peccato licentiam non habebat, merito ei uice mutua subiugaretur addictus, quique se humanae substantiae utpote captiuae suae dominum deumque iactabat, huic et iusto pariter et deo uero mutuo subderetur.

intererat enim aequitatis inmensae, ut non abrupte diuina potentia diabolus sed ipsius hominis etiam, quem se prostrauisse iactabat, iustitia uinceretur. quibus non satis habuit reparator excelsus, ut ipse tantummodo in ea natura, quam sumpserat, gereret de hoste humani generis hunc triumphum (quid enim praestaretur uniuersae nostrae creaturae, si uictor diaboli solus Christus existeret?): tribuit ergo fidelibus suis dignanter inmensa pietate consortium, tribuit per gratiam suam fidemque [*]( 2 substantia ex substantia corr. V 3 atque delendum uidetur non supra linea V 6 dispensatione ex dispensationS V 7 proposuit Coust. 8 mortii - erat> scripsi: mortis V, mortua erat Coust., mortua Thiel 9 peccat in se scius V. corr. Thiel 10 susceperat <apparuit> Thiel 12 per add. Car., ob o5 14 iustitiam <spoliaret:> Coust : ego certa medela non suppetente satis habeo post debentem indicasse lacunam, qua praeter uerbum aliquod uelut uinceret (sic Thielius) fortasse etiam alia exciderunt 15 et V: ut Coust. 17 addictus o: au hètus V 20 abrupte V 25 naturae temere Thielius )

416
conlatam, ut hominum milia ineffabilis conpendio sacramenti participatum eius adquirerent renouataeque in suo saluatore naturae facti consimiles ipsi quoque fierent deceptoris sui mutata sorte uictores.

itaque contra superbum spiritum permanentem hac est prouisum curatione saluandis. ut conpetentibus modis ad suae conditionis integritatem proficerent dignitatemque caelestem, quatenus elationis exitialis affectum, qui non solum humanam sed ipsam quoque, sicut dictum est, angelicam prostrauerat ante naturam, humanitate necessaria medicinaliter declinaret ad integritatem reparandam; quippe post lapsum carere debuit illo malo, quo integra perstare nequiuerat.

oportebat autem, ut ipsa quoque rationabilis humana creatura, quod propria uoluntate perdiderat, etiam secundum dei gratiam propria reciperet uoluntate et, quae sine merito \'curabatur, tribueretur ei, ut etiam hoc sequeretur ex merito. propterea maluit singularis ille saluator perfici potius in infirmitate uirtutem quam prorsus sine infirmitate uel de se confidentem uel auctoris neglegentem fieri humanam substantiam sine infirmitate securam.

hinc est igitur, quod beatus Paulus, qui et ruinam conditionis humanae et restaurationem ceteris copiosius intimauit, etiam de se ipso clamat: ne magnitudo reuelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae. angelus satanae, qui me colafizet. propter quod ter dominum rogaui, ut discederet a me, et dixit mihi \'sufficit tibi gratia mea, nam uirtus in infirmitate perficitur'. lib enter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus Christi, et item ipse: uanitati enim creatura subiecta est: