Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sed plane ipsius domini uoce non ignoramus esse depromptum, quod quisque mulierem uiderit ad concupiscendum, eandem sit in suo corde moechatus, ubi consequenter reatum subesse non dubium est ideoque tam iugi supplicatione quam elemosinis ceterisque bonis actionibus expiandum est. non enim uacat, quod dictum est, omnia per elemosinam posse mundari, cum ait dominus, dum de internis externisque figuraliter purificationibus loqueretur: uerumtamen quod superest, date elemosinam et ecce omnia munda sunt uobis, sed etiam illud, quod caritas cooperiat multitudinem peccatorum, ut scilicet quicquid insinceritate corporis et mentis adtrahitur, rationalis pietatis opere deleatur.

de beatis autem, sicut supra iam diximus, apostolis tantum debemus nosse, quae ipsi de sua conuersatione sentiri propriis uocibus ediderunt; quae uero tacita sunt ab eis, nulla nobis relinquetur licentia perscrutandi.

Sed iam diligentius uestigemus, cur nec post reparationem quoque generis humani renouationemque naturae, quae fit per baptismatis sacramentum, non solum haec uitia sublata non fuerint sed ipsos etiam in magnae continentiae proposito [*]( 10 Matth. 5, 28 17 Luc. 11, 41 19 Petr. I 4, 8 ) [*]( 3 mente mentes V, corr. o 5 nescientium o 9 domini supra lin. add. V 11 eandem Thiel cum Vulgata: quod eadem V 13 iugii V, corr. o 15 et (cum Vulgata) 17 elemosinam o: elemosina V 19 multitudine V, corr. 0 20 in sinceritate V, corr. edit. reg. 26 nec scripsi: hec Y, om. Thiel )

410
constitutos siue minus seu amplius, prout quisque gratia diuina dispensante profecerit, tamen infestare non desinant, cur relicta sint, contra quae mens religiosa pugnaret, et licet iam saluati per fidem spem redemptionis acceperint, adhuc tamen expectetur, sicut ait apostolus, redemptio corporis nostri et. cum mysteriis caelestibus iam renatis pignus sit adoptionis ingenitum, perficienda deinceps sustine-

atur adoptio, ut scilicet deficientibus isdem uitiis, contra quae nobis in hoc tempore continua dimicatio est, ab hac necessitate liberati, quod fide suscepimus, quod spe proposita sustinuimus, ipsarum rerum desideratis affectibus adsequamur, quatenus hac incursionum peste prorsus exuti tranquilla semper sanctificatione uiuamus, quod in illa futura beatitudine promittitur esse complendum, cum, sicut ait apostolus, corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit inmortalitatem atque animale corpus spiritalem sumpserit dignitatem.

igitur dubium non est superbiam super omne esse peccatum, quippe de qua scriptum est: initium omnis peccati superbia. quod tantum malum est, ut singula praue facta in hoc ipso, quia praua sunt, censeantur esse damnanda solaque sit superbia, quae et in bene factis periculosa doceatur. haec est, quae non tantum animal rationale in terris positum constare non siuit sed angelicam quoque deiecit infesta naturam.

nam cum deus omnipotens, qui fecit omnia bona ualde, cuncta suis modis et congruis ordinibus instituta condiderit eaque propriis concesserit uel manere uel proficere posse mensuris, hic rationabili creaturae subrepsit affectus, qui per id, quod decentius facta consisteret, plus ei de propria dignitate confidere quam, sicut modus eius [*]( 4 Eph. 2. 8 5 Rom. 8, 23 14 Cor. I 15, 53 18 Eccli. 10, 15 25 Gen. 1, 31-) [*]( 2 desinat V, corr. Car. 4 acceperimus Car. 9 demicatio r 15 incorruptione V, corr. 0 17 supserit V 19 superbia F, corr. o quod tantum malum etc,] sententiam mutuatus est ab Augustino, de nat. et grat. c. 31 (ed.2 Maur. X 94) 26 ea quae V, corr. o )

411
poscebat, de ipso conlatore dignitatis ingessit atque ita aliter adpetendo sui culminis firmitatem, quam conpetens eius et decens norma requireret, fecit eam praeter ordinem naturalem cupiendo fastigium meriti potioris erumpere.

qui excessus utique sicut reatum intulit excedenti, sic usam conditoris, contra cuius ordinem tendebatur, offendit et, dum ab eo tenore cessatur, quo solo proficeretur ad summi boni perenne consortium, consequenter, qui ad eius stabilem participationem peruenire non posset, defectus accessit, sicut creaturae rationalis usibus congruebat. nam angelos ad profectum conditos promerendae stabilitatis aeternae illa res indicat, quoniam si sic facti essent, ut ulterius nihil egerent, nulla pars eorum ullum potuisset habere defectum. non enim in eis diuersam naturam fuisse dicendum est, ne ille, qui propria uoluntate prolapsus est, angelus excusetur, si hoc illi non suae proteruitatis ingessit arbitrium sed necessitas inditae conditionis imposuisse uideatur.

unde ergo beati et sublimes angeli de perceptis grati piae deuotionis officio et non se ipsos sed potius ipsis praeferendo conuenienter auctorem ad eius perpetuitatem proficere prouehique meruerunt, inde isti, qui reprobi sunt, de perceptis consequenter ingrati debitumque dissimulantes obsequium seque ipsos magis quam, qui tantae\' dignitatis substantiam condiderat, praeferre molientes et delectatione suae creationis inlecti a creatoris honore cessando, quanto arroganter elati, tanto aeternitatis rectitudinem per inreuerentiam non sequendo ab eius pariter et dignatione et participatione retracti sunt et ab eo, quod sempiternum est, recedentes in id, quod semper deficit, sunt reducti.

quod praestante deo nostro plenius alias confidimus exsequendum; nunc interim, quantum praesenti negotio sufficit. haec illa causa est, hoc illud malum, per quod etiam sine uitio corporali quadam spiritali fornicatione motus angelus a diuina, qua [*]( 7 perhenne V 12 fati V, corr. 0 16 necessitas sin inditae V, correxi: necessitas sibi inditae pl 19 ipsis scripsi: ipsi V 20 prouehi quç V 26 dignatione Thiel: indignatione V 32 angelicus V, corr. o )

412
inlustrabatur, gratia et participatione delapsus est eoque modo degener factus ac de caelesti sede pro hac sui decoloratione seclusus secundae conditionis imaginem dei per inuidiam flammatus euertit, isdem motibus adgrediens in securitate degentem, quibus de summis ad ima male confisus ipse deciderat. hinc illa felicitas paradisi primis hominibus constare non potuit, hinc illa primae conditionis integritas, dum ita de se fidit, tamquam ipso, qui condiderat, non egeret, nec de perceptis agit gratias, quod nusquam fecisse memoratur, nec de conseruandis, quae sumpserat, poscit auxilium nec ad eum etiam pulsata temptatoris accessu deuota concurrit et consulit suaeque se credit inter prospera uoluntati, facile sine praesidio creatoris patuit deceptoris insidiis et in praeuaricationem tractata consequenter inliciti conditionem praefixae mortis inuenit meritoque est conpetenti subiecta uindictae, quoniam nec de bonis fuerat deuota retinendis nec malum praecauerat ante praedictum, dum per maioris ambitum potestatis deum se scilicet fore praesumens foueas hostilis persuasionis incurrit, et quae, si suo ordine mansisset grata factori, perpetuum summae commercium deitatis potuisset adprehendere, conpetenter sine debito summae diuinitati officio captiosa promissione frustrata ad diuinitatem non potuit peruenire.

sic ergo sine illius principalis ac summae rationis affectu, quae in bonis semper retinendis contrariisque refutandis intemerata persistit, ad cuius utique similitudinem rationale fuerat animal institutum, ut eam pro suo modulo congruis actionibus imitando ipsiusque seruando reuerentiam subsequendoque gratiam, ut uere similitudo eius et imago permaneret, obtinere potuisset fieretque diuinae rationis tamquam suae parentis et auctoris digna consortio et per hoc nihilominus utpote particeps [*]( 1 dilapsus V, corr. Car. 2 celesti ex celestis V pra V, corr. o sua Car. 4 hisdem V 12 prosperam uoluntatis V, corr. Car. 14 tracta o perfixf V, corr. 0 18 praesumentis V, corr. Thiel persuasinis V 21 diuinitatis V, correxi copiosa a quique ex eo pendent 23 illis V, corr. 02 30 digna ex dignam V haec o )

413
aeternitatis aeterna constaret: dum sua, qua creata fuerat, dignitate confidit sibique se putat in eo, quod erat facta, sufficere nec subdita ueneratur deuotione factorem, et ab illius participatione discessit et in se ipsa sine illo, in quo habebat subsistere posse, non constitit atque ita ordinem legitimae rationabilitatis excedens in inrationabilitatis abruptum per uerisimilitudinem ratio< ci >nationis, qua deum se fieri credebat, abducta est et illius priuatione, quae sempiterna uita est, in istam recidit, quae sine fonte uitae uitam perpetuam retinere non posset.