Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
multa illi, quae de Pelagianis sensibus nec [*]( 7 Apoc. 16, 13 14 Petro II 2, 12 sq. 23 Matth. 19, 26 25 Tim. II 2, 26 ) [*]( 1 hebetcmque ex hebetemqui V 4 facile Bar. 7 pelagiana eUtlra- ginis V 8 apocalipsi V uel ut V 9 orribiliter V 15 captione Iv. corr. Edit. rcg, secundum Vulgatam 17 peribunt Edit. t\'eg. cum Vulgata: et peribunt V percipientes Edit. reg. cum Vulgata 25 a add. o2 secundum Vuhjatam 2h a quo inserui secundum Vulgatam, quibus o2: om. V )
quapropter de innumeris blasphemiarum generibus, quas auctores Pelagianae haeresis ediderunt, tria. quae sibi praecipue hic senex lugendus adsciuit, credidimus non tacenda, ut reserata manifestius panderentur et deo destruente facilius uitarentur euersa. In uteris, inquiunt, matrum opere diuino creantur infantes:
propterea iustum uideri non putant, quod factura dei sine ullis propriis actionibus cuiquam peccato gignatur obstricta, iniustumque deum faciunt, si rei efficiantur antequam nati. hoc uelut acutissimum sui dogmatis exerunt argumentum non aduertentes, quia primi illi parentes generis humani, de nullis utique genitoribus sed de innoxia limi materia procreati et pure atque sincere potenter arte diuina compacti factique ration ales, propria uoluntate seductorem secuti diabolum prauis cupiditatibus per excessum praeuaricationis infecti sunt. in quibus utique humana natura peccauit et humana est facta natura uitiosa, receptrix sine dubio mali, quod ante nescierat, quia a bono rectoque deficiens in affectum mali prauique [*]( 11 cf. Pruu. 18, 3 ) [*]( 1 in somnis Car. contigerant Binius 3 qua eidem V, corr. o2 8 percussus V, corr. o2 ferre V: ferri dubitanter Thiel 9 antique F, corr. Car. 10 intellecta V, correxi 20 sq. iniustum quem V, corr. o 23 aduerentes V, corr. o 29 \\et> receptrix p 30 quia a scripsi: qui a V, quia o, quae a Car. )
tales igitur effecti principes nostrae substantiae semet ipsos passibiles et corruptibiles reddiderunt. in tantum conditionis diuinae dona uiolantes, ut mortis fuerint ultione puniti. hac enim die fuisse mortuos, qua mortales effecti sunt, ambiguum non habetur. proinde quidquid isti genitores de suo germine protulerunt, opus quidem dei est secundum institutionem naturae sed non absque contagio illius mali, quod sua praeuaricatione traxerunt, et utique hoc, id est ipsius mali contagium, certum est opus non esse diuinum.