Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quid autem tales essent acturi pontifices, si, quod absit, uel aliqua noua pestis et primitus ignorata prorumperet uel ingeniis acrioribus sensibusque uersutis aut aliqua saecularium doctrinarum peritia callidis sacrilega blasphemiarum dicta promerentur, qui tam ueteris erroris detrita commenta tamque maioribus ecclesiarum magistris quam etiam nostra aetate conuicta non recolunt nec refutant atque ab imperitis stultisque prolata non respuunt?

gratias omnipotenti deo, quoniam suorum corda per huiusmodi personas examinat, qui hoc ipsum uirus nesciunt, quod locuntur. nam quid facerent populorum praesules sub astutioribus inimicis, qui se subiciunt libenter indoctis, quando utique, etiamsi tanta erat in rectoribus dominici gregis prorsus [*]( 40. Dat. a. 493 die 1 SOlt. Elid. Car. I1 346; Collect. Coneil; BT 95; Thiel 325; particulas tantum adfert Bar. ad (t. 493 2 INCIPIT PAPE .. PELANAK horeisim V 3 epse uniuerisix epl V 4 (lolebanms V, corr. o2 6 seruentia V, corr. o .7 coperiinus V 8 labe V seritas F. corr. o 10 tantas egnitia V 15 solum (eas) Car. 16 exeplo V aucturi V, corr. 02 18 uel Car.: uel quid V sensibus qui V.corr.o 20 blaspheniarum V, corr. p2 24 deo - agimus/ Car. 26 prae.-uile V, corr. 02 austutioribus V 27 qui o2: que V Qndo V )

358
ignauia, ut nec tam uilem hebetemque personam possint uel intellegere uel frenare, pastorali cura debuerint a nobis cognoscenda perquirere quam suasionibus inconsideranter absurdis facilem summittere uoluntatem?

oblatus est enim nobis miserabilis senex Seneca nomine, qui non modo totius sit eruditionis alienus sed ipsius quoque intellegentiae communis prorsus extraneus, in Pelagianae uoraginis caeno, sicut de quibusdam in Apocalypsi legimus, uelut una ranarum imprudenter immersus inque illa faece horribiliter uolutatus, nullatenus, inde qualiter emergere posset, inueniens, quia puritatem relinquens catholicae ueritatis, quanto se per lubricum falsitatis conatur adtollere, tanto magis eius lutosis foueis circumclusus obruitur, de illis unus existens, de quibus Petrus dicit apostolus: hi uero uelut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his, quae ignorant, blasphemantes in corruptione sua peribunt recipientes mercedem iniustitiae.

re uera enim sic eius stolidus et obtunsus est animus, ut de his uenenis, quae male hausit et uomuit, nullam rationem uel accipere ualeat omnino uel reddere sed induratus obcaecatione diabolica sibique iam traditus cordis sui funesta sit obstinatione damnatus nihilque supersit ei, nisi ut deus noster, qui dixit, quae hominibus impossibilia uidentur, apud se esse facilia, huiusmodi mentem potenti compunctione transfigat, ut secundum beatum apostolum Paulum resipiscat<a>diaboli laqueis, <a quo) captiuus detinetur sententia diuini diuini.