Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

itaque non ex creatione dei est uitium, quod uoluntario motu natura collegit. sed etiam de uitiata per semet ipsam natura deus institutionem suam quidem suae creationis exsequitur, sed creatio profert uitium, quod non ex institutione creatoris accepit sed quod ipsa per lapsum suae transgressionis adsumpsit. nam si ipsi primi homines ex nullis, ut dictum est, parentibus nati et sine ullo formati contagio per ambitum praesumptionis inlicitae semet ipsos deprauare potuerunt et in opere dei opus diabolicae fraudis annectere, quid mirum, si idem deprauati protulerunt subolem deprauatam?

nonne etiam cum deus utique liberam condiderit humanam sua creatione substantiam, etiam apud humanas tamen leges extrinsecus accedens seruitus naturaliter eam reddit obstrictam et obnoxiam? origine generantur obnoxii et ex conditione seruili gignuntur addicti et nascendo fiunt prius obligati quam geniti. si hoc agitur de rebus extra naturam positis, quanto magis de his prouenire non mirum est, quibus ipsa humana substantia deprauata cognoscitur:, ac per hoc sicut se ipsa humana substantia de institutione sincera actuum reproborum rea fecit uoluntate pollutam, sic edidit subolem atque progeniem naturae suae ex actuum suorum rea uoluntate maculosam, quia huiusmodi genuit prolem, cuiusmodi se ipsa reddidit praeuaricationis excessu, [*](9 id e V: ideni « 10 sq. ex creationo t»2: cxeeratione V 13 suam del. p2 15 labsum V 17 inlicite V 22 accidens V, corr. Car. 24 giguntur V 25 abligati V, corr. o2 )

361
ideoque non solum de se profert, quod bene deus instituit, sed etiam quod male ipsa inconsequenter adiecit.

quemadmodum autem qualitas interior appetendi ualeat inmutare naturam. diuinae lectionis auctoritate firmatur. sic denique pascenti Iacob commissus ille grex ouium subposita canalibus uarietate uirgarum. dum potat, illectus affectionali delectatione concepit, quod non habuit in natura, et inolitum sensibus transfudit in prolem. quod in creatione non sumpsit. quod tunc utique figuraliter gestum et in ecclesiasticis significauit gregibus hoc futurum et Pelagianorum deus praeuidens calumnias ex. citandas fidelibus suis documenti certioris intellegentiam prae. parauit.

docent diuina testimonia et ipsa ecclesiastica sacramenta et ab ipso domino saluatore catholicorum traditio magistrorum humanae generationis decolorata primordia. hinc est. quod clamat propheta: quis gloriabitur castum se habere cor aut mundum esse a peccatis? nec infans, cuius est unius diei uita super terram. hinc est, quod item dicit scriptura: quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine? nonne tu, qui solus es? et alibi, quia semen inquit erat maledictum. nec non etiam Dauid propheta testatur: in i niquitatibu s conceptus sum et in delictis peperit me mater mea: et si hoc ille dicit, quis aliter se adserat procreatum? beatus apostolus quoque Paulus adserit: