Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Quapropter nimis incusamus fratres et coepiscopos nostros, maxime per Piceni prouincias ecclesiam domini gubernantes, qui non solum ineptissimi senis abiectaeque personae prauum non deterruere colloquium uerum etiam suo nutriuere consensu. quis audiat, quis ferat passos esse pontifices, ut cadauer nescio quod indignum presbyterum sibi non adquiescentem auderet communione priuare?

quomodo talis uel susceptus ab aliquo uel patienter auditus est, qui insuper leges dedit libenter acceptas, ut serui dei cum puellis sacris congregatione dedecorissima miscerentur? nam cum spiritales animi, etiam cum desint ista consortia, imaginariis infestentur illecebris, quemadmodum alterni sexus intuitu, qui illicit et nolentes, non uehementius incitentur? adhuc maius scelus adcrescit, ut sub conspectu et praesentia sacerdotum beatae memoriae Hieronymum atque Augustinum ecclesiasticorum lumina magistrorum musca moritura, sicut scriptum est, exterminans oleum suauitatis lacerare contenderet.

sed quid miremur ecclesiarum praesules ista neglegere, quos, sicut a multis audiuimus, contra canones omnia gerere et contra apostolicam disciplinam passim cuncta miscere manifestum est: non seruatis regulis ordinare liciteque non solum monachos sed etiam ministros ecclesiae cum feminis ad peregrina migrantes remeare rursus et ab aliis episcopis in militiam prouehi clericalem? quae cum singula toleranda non sint, quis sustineat tot et talia facinora perpetrari, quibus spectaculum [*]( 21 Eccl. 10. 1 ) [*]( 7 prouinciam ecclesias p2 8 paruum V, corr. 0 12 audire communione priuaret V, corr. Thiel 14 acceptus V, corr. Thiel 17 alternis V, corr. o illicit et Thiel: illicitet V 19 conspecta V corr. o 20 hieronimum Y )

368
gentilibus et Iudaeis et haereticis non inmerito praebentes in ipsum, quod absit, tendere uideantur religionis excidium digneque ista facientibus aptabitur illa sententia dicentis apostoli: nomen enim dei per uos blasphematur in gentibus?

sufficiat igitur hactenus haec fuisse commissa et, ut placetur deus, humanis rebus sollicitius diuina curentur. nusquam locum prorsus inueniat praefatae pestis adsertor nec accessum prorsus ecclesiae uel usquam participationem catholicae communionis inueniat, qui haereticorum mauult subsequi nefaria professione consortium; et hi, cum quibus antea probabitur noxium miscuisse conlegium, nisi resipiscunt et ab eius societate discedunt, ab ecclesiastico remoti seruitio debita ultione plectantur, quo ceteris cauendi ministretur exemplum.