Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nullum adeat nec umquam loqui damnatas olim blasphemias iam sinatur. discreta suis habitationibus uirorum atque feminarum, sicut sanctum propositum decet. exerceatur circumspecta deuotio. contra canonum constituta nullus ad ecclesiasticum permittatur officium, non ignoraturis prouinciae uniuscuiusque rectoribus nec de praeteritis se ueniam reperturos erroribus, si deinceps dissimulauerint uitare patefactos.

nec excusationis de cetero relinquetur occasio, si post praecepta praesentia, quae per Romulum diaconum, cuius sollertiam pro fide catholica et pro religione uigilantiam gratissime comprobamus, duximus destinanda, quisquam super his omnibus aut contemptor aut neglegens deprehendatur antistes. sicut enim ad sedis apostolicae moderamina pertinet cunctis sollicitudinem debitam ministrare congruenter ecclesiis, ita necesse est, ut in contumaces et desides traditam sibi diuinitus non dissimulet potestatem. Dat. Kal. Nou. Albino u. c. cons. [*]( 4 Rom. 2, 24 ) [*]( 6 placeatur V, cotr. 0 11 colloquium Car. 12 debita Thiel: deuota V 14 usquam Car. 15 discreta 1J2: disceret a V 16 exerceat r. corr. 0 20 patefactas V, cotr. p2 24 destinandam r, corr. p5 )

369

(95)
GELASI EPISCOPI URBIS ROMAE AD DARDANIOS.

Ualde mirati sumus, quod uestra dilectio quasi nouam et ueluti difficilem quaestionem et adhuc tamquam inauditum quippiam nosse desiderat, quod Eutychianae pestilentiae communicatores non habentes, quid pro suae perditionis obstinatione respondeant, frequenti iam ratione conuicti misera contentione submurmurant; non quia sit alicuius momenti quod garriunt sed quia non inueniunt penitus, quid loquantur.

ubi magis eos, qui catholicis sensibus instituti sunt, adhuc haerere miramur quam illos, qui a ueritate exciderunt et ab antiqua ecclesiae traditione sunt deuii, profanas uocum nouitates et ineptias caducae peruersitatis obtendere, quibus eos uestra dilectio rettulit iactitare ideo Acacium non putare iure damnatum, quod non speciali synodo uideatur fuisse deiectus, [*]( 05. Dat. die 1 Febr. (13 Maii?) a. 496. Huius epistulae duae extant formae, una longior, breuior altera; quas inter quaengm ratio itłtercedat, alio loco exponam. Et longiorem quidem praeter codicem V collectionis Auellanae exhibent: 1) cod. miscell. Vatic. lat. 3832 saec.XII (= R); 2)collectio Anselmi Lucensis; contuli codd. Uatic. 1364 saec.XII(= Al) (t Uatic. 4983 saec. XVI (= A3). quorum consensum significaui littera A non adnotatis fere propriis utriusque uitiis; 3) cod. Berolinensis lat. 79 (= B). ediderunt hanc formam Cat, I2 394; Collect. Concil.; BT 1111; Thiel 392; pauca tantum excerpsit Bar. ad a. 484, 37 et 495, 1. Breuiorem formam (= ~) compluribus collectionibus traditam edam in Appendice I; quae quas praebet lectiones uarias, earum hic illas tantum udscribatn, quae ad iudicandas lectiones codicum VRAB aliquid uidentur conferre posse. 2 Quod acatius iuste et canonice sit dampnatus titulo praefigit A GALASI KPS VUBIS ROME AD DAHDANIOS (DARDANOS a) V: Gelasius epis dardanie MA, Gelasius epis per dardaniam constitutis B 3 et ueluti BAL: ueluti V, om. R j quod ut ethicenianae B 6 quid VHAh: qui B obstinationis B 7 misera contentione VRA: miseratione B, sola (cf. j 4 stib fin,) contentione ∑ 9 sed quia non om. B unuerunt (pro inneniunt) B ubi et magis B 10 qui per catholicis B herere in ras. R man. 2 12 antique B profanas Ba: profanasque VRA uocognouitates B 13 ineptas caduce perucrsitates B obtendere X, obtendera B: obtendunt VRA 14 putare iure (iurae B) BA}:: putaretur V, putare R ) [*]( XXXV. ) [*]( 24 )

370
et insuper dementiam suae uanitatis accumulant pueriliter adicientes \'praecipue pontificem regiae ciuitatis\'.