Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Illud autem Pelagianorum peculiare uirus est olimque detritum, quo putant gratiam dei secundum merita hominum posse conferri, quod absit a mentibus Christianis, cum praefatus testetur [*]( 2 Ioh. 8, 34 3 Petr. II 2, 19 0 Eccli. 40, 1 11 Luc. 19, 10 17 Ioh. 8, 36 18 Rom. 6, 20 ct 22 21 Gal. 4, 31 22 Philipp. 2, 13 ) [*]( 4 praesumptione V, corr. a4 natulalis V, corr. a 8 matre Y: matrem Car. cum Vulg. 10 redimit V, corr. Car. non seruit V, corr. 02 11 salutare V 21 inquid V quam V, corr. pl 23 opatur V, corr. a uellet et V, corr. o pro 0: per r )

366
apostolus: gratia est, quae gratis datur; alioquin si ex operibus, gratia iam non est gratia, quia merces redditur, non gratis (unde (gratia) nomen accepit) impenditur.

quis autem audeat se dicere Christianus aliquid habere boni sine gratia, quando magister gentium clamet cuncta breuiter in se dona concludens: gratia dei sum id, quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit, ut ostenderet, quia donum gratiae non ipse praecesserit sed fuerit subsecutus? utque monstraret cooperatorem se gratiae subsequendo, sed plus omnibus inquit illis laboraui, ac rursus ueritus, ne de se praesumere uideretur, adiunxit: non ego, sed gratia dei mecum. non dixit \'ego et gratia dei mecum\', sed praeposuit gratiam praecedentem seseque subiunxit.

quid autem haberi possit sine gratia, cum sit fides ipsa per gratiam, eodem apostolo nos docente: misericordiam consecutus sum, ut fidelis is essem? nec aliud est misericordia diuina quam gratia. audiamus etiam, quemadmodum informat ecclesiam: gratia inquit salui facti estis per fidem, ut principium salutis et fidei a gratia coepisse dissereret, sicut secutus annectit: et hoc non ex uobis, sed dei donum est, non ex operibus, ne quis extollatur. idem ipse alibi generaliter et absolute pronuntiat dicens: quid enim habes, quod non accepisti? aut si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?

quis sufficiat singula recensere, quibus euidenter apparet non naturalis libertatis arbitrium gratiam promereri sed potius per gratiam recipere ut a seruitute, quam peccando meruerat, misericorditer absolutum? huius sacramenti redemptione ante mundi principium sempiterna prouidentia praeparati, sine nondum prolata lege seu sub obseruatione legali, figuralibus signis atque sacrificiis omnium sanctorum uirorum [*]( 1 cf. Rom. 11, 6 6 sqq. Cor. I 15, 10 15 Cor. I 7, 25 17 sqq. Eph. 2, 8 22 Cor. I 4, 7 ) [*]( 2 mercis V, corr. 0 5 clamat 0 8 utque scripsi: atque V 9 se <esse> Car. 10 inquid V 19 cepisse V, corr. 0 27 absolutum V: absolutum <esset> Car. )

367
feminarumque sanctarum uetus origo mundata est uniuersisque iustis per gratiae spiritum hoc de longe adorando mysterio salutis aeternae remedia contigerunt, cuius in Christo manifestata gentibus plenitudo mundum purgat et renouat beatitudinisque perpetuae uere facit esse participes.