Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

hoc tantummodo, sicut apostolicae moderationi conuenit, per omnia [*]( 7 Cor. I 2. 6 ) [*]( 1 prodecessoriris V 2 scriptis add. Bar. 4 itemque et scripsi: ide qutj et V ibidemque quae Edit. reg. deleto postea quae 11 seberuiu antvochenum V antymum V 12 perbasorein V Zoram restitui: quorum V, om. Car. 14 bcssentanum V, cf. ad p. 351, 18 17 aliquid o2: aliquid id V, aliquid nouum Car. 18 fort, iniunxisti ct V: nec Car., uel Hartel; fortasse aliqua exciderunt uelut <nec tali adscrtione a tot> et 19 ipsos scripsi: ipsorum V, ipsarum Car. 20 quidam natheresis sectatos V, corr. o2 22 grate tamen scripsi: grate affi (= amen) V, grate admodum o ) [*]( 23* )

356
reseruantes, ut si uel eorum uel quorumlibet errantium quis agnita catholicae fidei ueritate paenitentiam agens reuerti uoluerit et haeresis, in qua uolutatur, errore concepto scripturae quoque professione uniuersam errorum suorum ac complicum damnauerit prauitatem et apostolicae sequens instituta doctrinae anathema dixerit ei, qui uel praedictas quattuor synodos in fidei causa non sequitur uel beatae recordationis prodecessoris nostri Leonis uenerabilia constituta in omnibus non confitetur et non omnibus uiribus omnique animi sequitur puritate, tunc communioni nostrae, quam nulli nos negare conuenit paenitenti, sub apostolica et canonica, sicut praefati sumus, satisfactione modis omnibus aggregetur, quia redemptor noster non uenit aliquem perdere sed omnes pro sua pietate saluare.

ET MANU DOINI PAPAE: Deo iuuante per ipsius gratiam Uigilius episcopus sanctae ecclesiae catholicae urbis Romae has scidas epistolarum supra scriptarum, quas ego deo iuuante dictaui, ipso auxiliante recognoui atque suscripsi.

ET ALIA XANU SUSCRIPTIO PATRICII DOINICI: Flauius Domnicus u. c. comes domesticorum ex consule ac patricius has scidas a beatissimo atque apostolico papa Uigilio in causa fidei factas ad domnum nostrum Iustinianum piissimum et Christianissimum principem sed et ad Menam uirum beatissimum Constantinopolitanae archiepiscopum ciuitatis relegens conferens consentiensque suscripsi die XV. Kal. Octbr. Iustino u. c. consul. [*]( 1 si \' aliquis) Bar, quis scripsi: quasi V Bar. 2 ueritatis V. corr. ,,2 3 concepto o2: conceptos V, contempto Bar. 6 dixissent T. corr. o2 9 conStetur ex confitemur corr. V 10 cominunionis V, correxi 10 scedas V 19 exconsul Car. 20 patricio V. corr. o3 22 niennam V )

357

(94.)
PAPAE GELASII CONTRA PELAGIANAM HAERESIM.

GELASIUS EPISCOPUS UNIUERSIS EPISCOPIS PER PICENUM IN DOMINO SALVTEM. Barbaricis hactenus dolebamus incursibus maxime uicinas urbi prouincias et bellorum saeua tempestate uastari, sed quantum inter ipsa recentium calamitatum feruentia pericula comperimus, perniciosiorem diabolus Christianorum mentibus labem quam corporibus hostilis feritas irrogauit. quod malum principaliter illarum regionum respicit sacerdotes, qui tanta segnitia tantaque ministerii dissimulatione suscepti commissarum sibi neglegunt regimen animarum, ut eas etiam ab exiguis quibusque bestiolis lacerari sub conspectibus suis impune patiantur, quin immo subrepentes nequitias confouendo et deprauatoribus adquiescendo fidelium non solum minime retrahant sed ipsi magis praebeant proprio nutrimenta perditionis exemplo.