Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

et nos aliquando eramus natura filii irae sicut et ceteri. de qua ira in euangelio dicit: qui crediderit et baptizatus fuerit, habet uitam aeternam; qui autem non crediderit. iam iudicatus est et ira dei manet super eum, illa utique, qua dictum est: morte morieris. ipse dominus [*]( 4 cf. Gen 30, 37 sqq. 15 Prou. 20. 9; cf. lob 14, 4 (LXXi 16 Iob 14, 5 (LXX) Ii; lob 14,4 20 Sap. 12. 11 21 Psalni. *>u, 7 24 Eph. 2, 3 26 cf. Marc. 16, 16; Ioh. 3, 18 et 36 29 Gen. 2. 17 ) [*]( 4 pascente V, corr. Thiel 5 iacobo V, corr. o 7 naturam F, corr. o1 10 excitandas scripsi: et excitaiulas V 11 doeumti (!) certiores V, correxi: decertationes oa 18 mumiu V 29 de> qua Car. )

362
Iesus Christus caelesti uoce pronuntiat: qui non manducauerit carnem filii hominis et biberit sanguinem eius, non habebit uitam in semet ipso. ubi utique neminem uidemus exceptum nec ausus est aliqui dicere paruulum sine hoc sacramento salutari ad aeternam uitam posse perduci; sine illa autem uita in perpetua futurum morte non dubium est.

cur igitur infans hac sorte concluditur, si nullum habet omnino peccatum magisque uidebitur. quod absit, iniustus deus. si illic infligatur poena, ubi nulla sit culpa? unde cum de propriis actibus nullo reatu teneatur obstrictus, nihil restat, nisi ut sola sit uitiosa natiuitate pollutus, et si non fuerit mysterii Christiani participatione mundatus, ad uitam non potest peruenire perpetuam. hinc est. quod exsufflantur et catechizantur infantes, ut quia in opere dei, quo in auctore suo bene sunt instituti, opus diabolicae malignitatis accessit, eruti de potestate tenebrarum, sicut docet apostolus, ad filii dei sortem purgationemque legitimam transferantur.

nisi autem prima generatio, quam bonam deus instituit, praeuaricatione uenisset in culpam et reprobabilis esset effecta, secunda generatio subroganda non fuerat. propter quod dicit beatus Paulus apostolus: sicut per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, et paulo post: igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem uitae. sicut autem omnes in condemnationem dicit utique, qui de Adam parente sunt geniti, sic omnes in iustificationem uitae non nisi illos adstruit, [*]( 1 Ioh. 6, 54 16 Col. 1, 13 21 Rom. 5, 12 24 Rom. 5, 18 ) [*]( 3 ipsum V, corr. Thiel secundum Vulgatam (cf. p. 363. 21 et 29) 4 aliquis (corr. ex alicui) o2 14 exsuflantur V catetizantur T", corr. pa ut scripsi: et Vo2 15 quo 02 Thiel: quod V auctores 1". corr. 0 17 filiorum p2 18 transferuntur 02 primo Tr, corr. 02 28 parentaes unigeniti V, corr. 02 29 adstruitur V, corr. p )

363
qui in Christi mysterio sunt renati.

innumeris talibus instrumentis haeresis Pelagianae doctrina mortifera et a nostris est conuicta maioribus et nunc eorum copiosa po<te>st eruditione conuinci nec debent simplices animos ista turbare, quibus, quae non intellegunt, secundum ecclesiasticam formam credidisse sufficiet aut, si quis nosse desiderat, interrogare conueniet.