Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

neque enim parua ei uicissitudo a potentia diuina tribuitur, per quem nullis rugis ecclesia diuisa secernitur, nullis insertis maculis uariatur. scriptum est enim, quia. cum rex iustus sederit supra sedem, non aduersabitur 25 ei quicquam malignum.

proinde serenitatis uestrae apices per Hypatium atque Demetrium sanctissimos uiros fratres et coepiscopos meos reuerentia consueta suscepimus: quorum etiam relatione comperimus, quod fidelibus populis [*](2 Ioh. 21, 17 6 Prou. 8, 15 sq. 16 Prou. 16, 10 17 Prou. 21, 1 24 Prou. 20, 8 ) [*]( 3 uere Cod. A Dettsdedit: uero V omnium uere eeclesiarum trsp. Cod.\' Deusdedit, omnium eccl. uere A COd.2 6 locuntur A 7 enim est trsp. A Cod.2 14 defectui V 17 inclinauit V 19 conseruet A 25 ei V Deitsdedit: sibi A Cod. 26 ypatium r 28 proposuisses A2, proposuistis AxCod.2 ) [*]( xxxv. ) [*](21 )

322
proposuissetis edictum amore fidei pro submouenda haereticorum intentione secundum apostolicam doctrinam fratrum et coepiscoporum nostrorum interueniente consensu. quod quia apostolicae doctrinae conuenit, nostra auctoritate confirmamus. textus autem epistolae talis est:

UICTOR IUSTIXIAXU3 PIUS FELIX INCLITUS TRIUXIMIATOR SEMPER AUGUSTUS IOHANNI SANCTISSIMO ARCHIEPISCOPO ALIAE URBIS ROMAE ET PATRIARCHAE. Reddentes honorem apostolicae sedi et uestrae sanctitati, quod semper nobis in uoto fuit et est, et ut decet patrem honorantes uestram beatitudinem omnia, quae <ad> eccl»*siarum statum pertinent, festinamus ad notitiam deferre uestrae sanctitatis, quoniam semper magnum nobis fuit studium unitatem uestrae apostolicae sedis et statum sanctarum dei ecclesiarum custodiri, qui hactenus optinet et incommote permanet nulla intercedente contrarietate, ideoque omnes sacerdotes uniuersi orientalis tractus et subicere et unire sedi uestrae sanctitatis properauimus.

et in praesenti ergo quae hic commota sunt, quamuis manifesta et indubitata sint et secundum apostolicae uestrae sedis doctrinam ab omnibus semper sacerdotibus firme custodita et praedicata. necessarium duximus, ut ad notitiam uestrae sanctitatis perueniant. nec enim patimur quicquam, quod ad ecclesiarum statum pertinet, quamuis manifestum et indubitatum sit, quod monetur, ut non etiam uestrae innotescat sanctitati, quia caput est omnium sanctarum ecclesiarum. per omnia enim, ut dictum est, properamus honorem et auctoritatem crescere uestrae sedis.

manifestum igitur facimus uestrae sanctitati, quod pauci quidam infideles et alieni [*]( 1 sedictum V 6 Iustiniani ad Iohannem epistula data die 6. Iun. a. 533 etiam legitur epistulae 91 inserta, ubi quae occurrunt lectionuin discrepantiae, significabo hie littera Vb 7 Iotis V 9 uoto ex uolo corr. V in uotum nobis trsp. A1, in uobis uotum J.1 et ut VbACod.2: ut et V, ut Cod.1 Deusdedit 10 ad VhACod.: om. V 11 pertinent ACod.: pertinet FVb defferre V 14 custodire Cod.1 Deusdedit et ex custodiri Al nulla VaACod.x et nulla V 15 contrarie tue V 17 quae hic VVb: quia haec A, cui haec Codicis Iuatin. cod. C(aainas) a Kruegero adhibitus, quae eiusdem codex R (Berolin. 273) et Cod.2, haec quae IJeusdedit 19 ab om. A 21 quicquam quod VVbCod.1 DelUdedit: quicquid ACod.2 26 quidam Cod. (cf. p. 324, 26 sq. a quibusdam paucis et Cod. Iustin. I 1 l. 7 § 4, ubi eadem fere uerba imperator dirigit ad Epiphanium episcopum Constantinopolitanum, \'jXtyot r.YĖ; άπιστοι ):quidem VVbA et Codicis Justin. codex R )

323
sanctae dei catholicae atque apostolicae ecclesiae contradicere Iudaice ausi sunt aduersus ea, quae ab omnibus sacerdotibus secundum uestram doctrinam recte tenentur et glorificantur atque praedicantur, < denegantes>

dominum nostrum Iesum Christum, unig-enitum filium dei et deum nostrum, incarnatum ex sancto spiritu et sancta atque gloriosa uirgine et dei genitrice Maria, hominem factum atque crucifixum, unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis, coadorandum et conglorificandum patri et spiritui sancto, consubstantialem patri secundum diuinitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, passibilem carne, eundem ipsum impassibilem deitate.

recusantes enim dominum <nostrum> legum Christum unigenitum filium dei et deum nostrum fateri unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis uidentur Nestorii malam sequentes doctrinam, secundum gratiam dicentes eum filium-dei et alium dicentes deum uerbum et alium Christum.