Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

omnes uero sacerdotes sanctae catholicae atque apostolicae ecclesiae et reuerentissimi archimandritae sacrorum monasteriorum sequentes sanctitatem uestram et custodientes statum et unitatem sanctarum dei ecclesiarum, quam habent ad apostolicam uestrae sanctitatis sedem, nihil penitus inmutantes de ecclesiastico statu, qui hactenus optinuit atque optinet, uno consensu confitentur et glorificant <praedicantes> dominum nostrum Iesum Christum,

unigenitum filium et uerbum dei et eum nostrum ante saecula et sine tempore de patre natum, in ultimis diebus descendisse de caelis et incarnatum ex spiritu sancto et sancta atque gloriosa uirgine dei genitrice Maria natum et hominem factum et crucifixum unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis, coadorandum et conglorificandum patri et sancto spiritui.

nec enim alium deum uerbum et alium Christum cognoscimus sed unum atque eundem ipsum < consubstantialem patri secundum diuinitatem et> consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, passibilem [*]( 1 dei VbACod.: sedi V iudaice <atque apostatice;, ACod.2 2 ausi V bA. Cod.: uisi V 3 tenerentur V praèdicantur. et post pauca: omnes ergo sacerdotes (p. 324, 22) omissis intermediis A 4 denegantes Vb Cod. : om. V 5 filiu V deum VbCod.1 (ftsov lex gemina i Cod. 1, 1 l. 7 § 4): dominum V 7 consubstan stantiales V 8 pari et spiritu V 11 nostrum VhCod.: om. V 12 unigeni genitum V deum Vb (O-sov lex gemina Cod. I 1 l. 7 4 4): dominum V et omnes fere libri Cod. 22 praedicantes VbCod.: om. V 25 spu V uirgine VVh: uirgine et Cod. 28 pari V 29 atque eundemque V 30 consubstantialem patri secundum diuinitatem et VbCod.: om. V ) [*]( 21* )

324
carne, eundem ipsum impassibilem deitate. ut enim est in diuinitate perfectus, ita idem ipse et in humanitate perfectus est: in una enim subsistentia unitatem suscipimus et confitemur, quod dicunt Graeci τὴν καθ\' ὑπόστασιν ἕνωσιν ὁμολγοῦμεν.

et quoniam unigenitus filius <et> uerbum dei ante saecula et sine tempore de patre natus, idem ipse et in ultimis diebus descendens de caelis, incarnatus ex sancto spiritu et sancta atque gloriosa uirgine et dei genitrice Maria et homo factus dominus noster Iesus Christus proprie et uere deus est, ideo et sanctam atque gloriosam uirginem Mariam proprie et uere dei matrem dicimus: non quia deus uerbum principium ex ipsa sumpserit sed quod in ultimis diebus descendit de caelis et ex ipsa incarnatus et homo factus natus est.

quem confitemur et credimus, sicut dictum est, consubstantialem esse patri secundum deitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, eiusdem miracula et passiones, quas sponte carne sustinuit, cognoscentes.

suscipimus autem sancta quattuor concilia, id est trecentorum decem et octo sanctorum patrum, qui in Nicaea congregati sunt, et centum quinquaginta sanctorum < patrum >, qui in hac regia urbe conuenerunt, et sanctorum patrum, qui in Epheso primo congregati sunt, et sanctorum patrum, qui in Calchedona conuenerunt, sicut uestra apostolica sedes docet atque praedicat.

omnes ergo sacerdotes sequentes doctrinam apostolicae uestrae sedis ita credunt et confitentur <et> praedicant. unde properauimus haec ad notitiam deferre uestrae sanctitatis per Hypatium et Demetrium beatissimos episcopos, ut nec uestram sanctitatem lateat, quae a quibusdam paucis monachis male et Iudaice secundum Nestorii perfidiam denegata sunt.