Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Alexander episcopus ecclesiae Meletensis huic constituto consentiens suscripsi.

Lucianus episcopus ecclesiae Meletensis huic constituto consentiens susscripsi.

Redemptus episcopus ecclesiae Nomentanae huic <constituto> consentiens suscripsi.

Uenantius episcopus ecclesiae Lippiensis huic constituto consentiens suscripsi. [*]( 1 gra V 2 sq. causa trium a3: causarium V õ Naisitanae ciuitatisl in Moesia sitae, quod moneo contra Hefele. Conciliengeschichte 112 880 7 Sabianus F. correxi ex Concilii quinti collatione secunda 8 causa trium Bar.: causarium V 10 quae o. - qui V 12 causariuni V 16 altinae V: Aletrinus episcopus dicitur Puschasius in Uigilii epistula, qua damnauit Theodorum = Mansi IX 60; utrum uerum sit, uix dici potest, cum nullo alio loco eius fieri mentio uideatur 18 et 20: e duobus episcopis, qui hic Meletenses dicuntur, Hefele l. c. unum fuisse uult Melitae insulae, alterum Melitenae ciuitatis in Armenia sitae. sed nescio an librarii oculis aberrantibus altero loco nomen illud falso positum sit 22 Eedemtus V constituto add. Bar. 24 Benantius V Liparensis in marg. coniecit Bar. (an Lipenicnsis Moesiae?) )

320

Quoduultdeus episeopus ecclesiae Numanae huic constituto consentiens suscripsi.

Theophanius archidiaconus sanctae ecclesiae Romanae huic constituto consentiens suscripsi.

Pelagius miserante deo diaconus sanctae ecclesiae Romanae huic constituto consentiens suscripsi.

Petrus miserante deo sanctae ecclesiae Romanae diaconus huic constituto consentiens susscripsi.

Dat. prid. Iduum Maiarum imperante domno nostro Iustiniano perpetuo Augusto anno XXVII post cons. Basilii u. c. anno XII in Constantinopolitana ciuitate.

(84.)
GLORIOSISSIMO ET CLEMENTISSIMO FILIO IUSTINIANO AUGUSTO

IOHANNES EPISCOPUS. Inter claras sapientiae mansuetudinis uestrae laudes, Christianissime principum, puriore luce tamquam aliquod sidus inradiat, quod amore fidei, quod caritatis studio, edocti ecclesiasticis disciplinis, Romanae sedi reuerentiam conseruatis et ei cuncta subicitis et ad eius deducitis [*]( 1 Quoduuultdeus V 9 DAT BID (corr. a) V 10 consulib, Basilium uu V 11 Constantinopolitana ciuitate] sic V sed ana et ciuitate per compendia pictis ) [*]( 84. Dat. die 25 Itlart. a. 534. Extat epistula etiam in Codice Iustiniano I 1. 8, cuius lectiones adferam adpositis litteris Cod. (Cod 1 = lectio eorum codicum quos inprimis Kruegerus adhibuit, Cod.1 = scriptura deteriorum. quibus Mfft sunt qui ante eum Codicem ediderunt. aut omnium aut certe aliquorum. ex Codicis Iustiniani aliquo deterioris notae codice epistulam collectioni suae imeruit Ansehnus Lucensis (1 91); contuli A1 = [lalie. lat. 1364 saec. XI et A2 = Barber. XI 17ssaec. XII ineuntis, quorum consensum neglectis fere propriis utriusque mendis significabo littera A. item haud exiguam epistulae partem in collectionem suam transsumpsit Deusdedit (plttTima ex §§ 1-5 = I 239, p. 167 ed. lliarlinucci; §§ 19-21 — I 238, ibid. p. 166) usus ut uidetur Codicis Justiniani libro aliquo notae melioris. Edd. epistulam Car. J2 574 et Collect. Concil. 13 Gloriosissimo .. filio om. A 14 episcopus VA: episcopus urbis Romae Cod. Deusdedit sap. ac inansuetudinis AlCod16 sydus (synodus At) aliquod trsp. A caritati V 17 sedi V: sedis Cod. A Deusdedit )

321
unitatem. ad cuius auctorem, hoc est apostolorum primum, domino loquente praeceptum est: pasce oues meas. quam esse uere omnium ecclesiarum caput et patrum regulae et principum statuta declarant et pietatis uestrae reuerentissimi testantur adfatus.

patet igitur in uobis impletum fore, quod scripturae loquuntur: per me reges regnant et potentes scribunt iustitiam. nihil est enim, quod lumine clariore praefulgeat, quam recta fides in principe; nihil est, quod ita nequeat occasui subiacere quam uera religio. nam cum auctorem uitae uel luminis utraque respiciant, recte et tenebras respuunt et nesciunt subiacere defectui.

quam ob rem, gloriosissime principum, uotis omnibus exorabitur diuina potentia, ut pietatem uestram in hoc ardore fidei, in hac deuotione mentis, in hoc integrae religionis studio sine defectu sui in tempora longiora conseruet: hoc enim et sanctis credimus ecclesiis expedire. scriptum est enim: labiis regit rex, et iterum: cor regis in manu dei et, ubi uoluerit, inclinabit illud.

hoc est enim, quod uestrum firmat imperium, hoc, quod uestra regna conseruat. nam pax ecclesiae, religionis unitas auctorem facti in sublime prouectum grata sibi tranquillitate custodit.