Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

His igitur a nobis cum omni undique cautela atque diligentia propter seruandam inuiolabilem reuerentiam supra dictarum [*]( 25 cf. supra p. 302, 1 sq. ) [*]( 2 praesenti Bar. 5 synodum T ; corr. oJ 8 teneaat V 9 eu f, corr. o 11 synodus V, corr. 0 16 uelud V suplere V 19 hisdem V 22 eius Bar.: et eius V 27 ibę F, corr. o 30 reuerentia V, corr. o )

318
synodorum et earundem uenerabilia constituta dispositis memores scriptum esse terminos patrum nostrorum nos transcendere non debere statuimus atque decernimus nulli ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinenti licere quicquam contrarium his, quae praesenti asseruimus uel statuimus constituto de saepe dictis tribus censere capitulis aut conscribere uel proferre aut componere uel docere aut aliquam post praesentem definitionem mouere ulterius quaestionem.

si quid uero de eisdem tribus capitulis contra haec, quae hic asseruimus uel statuimus, nomine cuiuscumque ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinentis factum dictum atque conscriptum est uel fuerit et a quolibet ubicumque repertum, hoc modis omnibus ex auctoritate sedis apostolicae, cui per dei gratiam praesidemus, effetamus. EMEXDAUI.

ET SUSSCRIPTIO: Iuuante deo et per ipsius gratiam Uigilius episcopus sanctae ecclesiae catholicae urbis Romae huic constituto nostro subscripsi.

ET SUBSCRIPTIONES EPISCOPORUM: Iohannes episcopus ecclesiae Marsorum huic constituto consentiens susscripsi.

Zachaeus episcopus ecclesiae Scyllacenae huic constituto consentiens suscripsi.

Pastor misericordia dei episcopus ecclesiae Iconiensis metropolis huic constituto consentiens suscripsi.

Uincentius episcopus Claudiopolis metropoleos huic constituto consentiens suscripsi.

Zachaeus episcopus rogatus a fratre Ualentino episcopo ecclesiae Siluae Candidae ipso praesente et consentiente et mihi dictante huic constituto pro ipso suscripsi. lulianus humilis episcopus ecclesiae Cingulanae huic constituto consentiens subscripsi. [*]( 2 Prou. 22, 28 ) [*]( 8 alterius V, corr. Bar. 12 reppertum V 14 refntamus os Bar. 14 sq. EX -f- EY. + DAVfI ET SUSSCRIPTIO A}\' ut V 15 uuante V, corr. o 18 subscriptionem V, corr. oJ )

319

Paulus liuimlis gratia dei episcopus ecclesiae Ulpianensis huic constituto, quod beatissimus papa Uigilius in causa trium capitulorum protulit, ad omnia supra scripta consentiens subscripsi. Proiectus episcopus Naisitanae ciuitatis huic constituto consentiens suscripsi.

Sabinianus gratia dei episcopus Zapparenae ciuitatis huic constituto, quod beatissimus papa Uigilius in causa trium capitulorum protulit, ad omnia supra scripta consentiens suscripsi.

Primasius gratia dei episcopus ciuitatis Hadrumetinae, quae etiam Iustinianopolis dicitur concilii Byzaceni, huic constituto, quod beatissimus papa Uigilius in causa trium capitulorum protulit, consentiens suscripsi.

Stephanus episcopus ecclesiae Ariminensis huic constituto consentiens susscripsi.

Paschasius episcopus ecclesiae Altinae huic constituto consentiens susscripsi.