Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nullatenus a loci nostri atque propositi circumspectione cessantes competentem Calchedonensis synodi reuerentiam curauimus omnimodis exhibere. sicut series eiusdem testatur epistolae, cuius ad probandam cautelam nostram subiecimus pauca de plurimis, quibus diligenter inspectis, qualiter apud nos sancta [*]( 3 Shnphcii ep. 56 supra p. 128. H sqq. 15 sqq. 10 Simplicii ep. 60 supra p. 138, G sqq. ) [*]( 5 ueterimus V, correxi ex Simplicio: ueterriinis o Bar. 7 oppugnationibus V. correxi ex Simplicio 11 apostolice traditioue V, correxi ex Simplicio: apostolica traditione o 13 definitione ex definitiones r 18 ea V, corr. ras. a 20 menas V, corr. o2 23 pertinetfNliil a: pertinet et V 25 calchedonensi synodi 1\', corr. u: calchedonensi synodi> man. post a 28 diligter V. corr. a )

316
Calchedonensis synodus inuiolata permanserit atque permaneat, euidenter ostenditur. siquidem de eadem synodo ita nos in ipsa epistola nostra certum est inter cetera posuisse dicentes:

cum apud nos manifesta ratione perclareat, quicumque in contumeliam antefatae synodi aliquid temptat agere, sibi potius nociturum. item post alia: sed si euidenter nobis fuisset ostensum in ipsis gestis potius contineri, nullus auderet tantae praesumptionis auctor existere, ut aliquid, quod in illud sanctissimum iudicium perductum est, uelut dubium iudicaret, cum credendum sit illos tunc praesentes a praesenti rerum memoria diligentius etiam praeter scriptum aliqua requirere et definire certius potuisse, quod nobis nunc post tanta tempora uelut ignota causa uidetur ambiguum; cum et hoc deferatur reuerentiae synodorum, ut et quae minus intelleguntur, eorum cedatur auctoritati.

item post alia: saluis omnibus atque in sua perpetua firmitate durantibus, quae in Nicaeno, Constantinopolitano, Epheseno primo atque Calchedonensi uenerandis constat conciliis definita et decessorum nostraque auctoritate firmata. et cunctis, qui in memoratis sanctis conciliis addicti sunt, sine dubitatione damnatis et his nihilominus absolutis. de quorum ab isdem synodis absolutione decretum est.

item post alia: anathematis sententiae eum quoque subdentes, <qui>, quisquis ille. [*]( 4 quae sequuntur quinque Uigilii fragmenta, esse eiusdem papae Iudicati quod dicitur die 11 April. a. 548 emissi uidit Hefele, Conciliengeschichte II2 822 sqq. ) [*]( 1 calchadonensi V, corr. o atque bis V 5 contumelia manefacte V, corr. o1 7 fuisse F, corr. o2 8 nullius V. corr. os 10 productum 0 iudicare V, corr. Bar. 16 <in his) quae Bar. 19 nicPna constantinopolitana ephesena prima V, corr. Bar. 23 abdicati o2 Bar. 24 hisdem V 26 <qui> quisquis ille Hartel: quisquis ille V, qui quaeuis Bar. )

317
contra praedictam synodum Calchedonensem uel praesentia uel quaelibet in hac causa siue a nobis siue a quibuscumque gesta scriptaue inueniuntur, pro aliqua susceperit firmitate, et sancta Calchedonensis synodus, cuius magna et inconcussa est firmitas, perpetua et ueneranda, sicut Nicaena Constantinopolitana atque Ephesena prima habent, suam teneat firmitatem.

item post alia: anathematizamus et eum quoque, quicumque sanctam Nicaenam Constantinopolitanam Ephesenam primam et Calchedonensem sanctissimas synodos in una et inmaculata fide apostolis consonantes et ab apostolicae sedis praesulibus roboratas non et fideliter sequitur et aequaliter ueneratur uel qui ea, quae in ipsis sanctis conciliis. quae praefati sumus, gesta sunt, uult aut quasi praue dicta corrigere aut uelut imperfecta supplere.

ecce, uenerabilis imperator, luce clarius demonstratur hanc nos habuisse semper in sanctarum quattuor synodorum reuerentia uoluntatem, ut quaecumque a sanctis patribus in isdem consedentibus definita uel statuta siue iudicata sunt, intemerata permaneant.

manentibus ergo omnibus, quae de epistola Ibae personaque eius in sanctorum patrum et sedis apostolicae uicariorum interlocutionibus continentur, illud nobis omnibusque catholicis aequali uoluntate sufficiat, quod illic sibi sancta synodus sufficere posse clamauit dicendo: Nestorium et eius dogmata modo anathematizet, quo anathemate nefandissimorum Nestorii et Eutychis ab Iba episcopo totiens iterato totius satisfactum est synodi uoluntati.,