Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

et post aliquanta ita: praenoscat, inquit, igitur pietas tua, uenerabilis imperator hos, quos spondeo dirigendos, non ad confligendum <cum> hostibus fidei nec certandum contra ullos a sede apostolica profecturos, quia de rebus et apud Nicaeam et apud Calchedonam, sicut deo placuit, <1 definitis nullum audemus inire tractatum, tamquam dubia uel infirma sint, quae tanta per spiritum sanctum fixit auctoritas.

nec non idem beatus prodecessor noster papa Leo ad praefatum uenerabilem Augustum in alia epistola: non sinas. ait. contra dexterae omnipotentis triumphos rediuiuis exurgere motibus extincta certa mina, praesertim cum id damnatis iamdudum haereticorum ausibus omnino non liceat et hic fructus piis laboribus debeatur, ut omnis ecclesiae plenitudo in suae unitatis soliditate secura permaneat nihilque prorsus de bene compositis retractetur, quia post legitimas et diuinitus inspiratas constitutiones uelle confligere non pacifici est animi sed rebellis, dicente apostolo \'uerbis enim contendere <ad> nihil utile est nisi ad subuersionem audientium\'. nam si humanis persuasionibus semper disceptare sit liberum, numquam deesse poterunt, qui ueritati audeant resultare et de mundanae sapientiae loquacitate confidere.

item [*]( 4 Leonis ep. 162 ibul. eol. 1341 14 Leonis ep. 164 itwl. tom. I col. 1345 23 Timoth II 2. 14 ) [*]( 1 eonuellere edd. Leonis, Pelag : conuelli V 3 improuos V 4 piaenoscat .. 12 auctoritas adfert etiam Factindus, Pro def. trium capp V 5 (JIigne LXVII 653 C) 5 inquid V 7 cuw edd. Leonis, Fac: om. V nec ad cert. edd. Leonis, Fac. ullos edd. Leonis, Fac.: illos V 14 sqq. idem adfert Facundus ibid. II 6 (Mujne 578 B) sinas .. exurgere V Pelag.: sinantur .. assurgere edd. Lconis, Fac. 21 constitutionis T, corr. o 23 ad edd. Leonis, Fac., Pelag.: om. V )

314
post pauca: pie nobis et constanter utendum est, ne, dum talium disputatio admittitur, his, quae diuinitus definita sunt, auctoritas derogetur. item ex epistola papae Leonis ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum: ut autem haec exhortatio ad omnium fratrum possit notitiam peruenire. diligentiae uestrae cura perspiciat. quia, quod saepe dicendum est, tota religio Christiana turbatur, si quicquam de his, quae apud Calchedonam constituta sunt, conuellatur et, quae ex diuina sunt inspiratione composita, ulla patiamini nouitate temerari.

sed et beatissimus prodecessor noster papa Simplicius ad Zenonem Augustum sic inter cetera dicit: neque aliquis dubius rationis et trepidus mentis expectet uoui aliquid post Calchedonense concilium contra definitiones ipsius retractari. quia per uniuersum mundum [*]( 1 Leonis ep. 164 ed. Ball. I 1347 (qua sancti spiritus praecurrenle doctrina pie nobis etc.) 5 Ballerinii (Leonis opp. I 1311 adn 7) censent hic a Uigilio per errorem Auatolium Constantinopolitanum substitutum esse pro Basilio Antiocheno (cf. Pelagii II ep. = Migne IX 437 sub fin.), ad quem IX Kal. Sept. a. 457 ita scripsit Leo (ep. 149 ed. Ball. I 1310): obsecro dilectionem uestram, ut a Calchedonensis synodi definitionibus in nullo animos relaxetis et, quae ex diuina sunt inspiratione composita, nulla patiamini nouitate temerari et in fine eiusdem epistulae: ut autem haec adhortatio ad omnium fratrum et coepiscopomm nostrorum possit notitiam penlenire, diligentiae uestrae cura prospiciat, quia. quod saepe dicendum est, tota religio Christiana turbatur, si quicquam de his, quae apud Calchedonam sunt statuta, conuellatur . neque uero id mihi persuaserunt fratres doctissimi, cum non solum siue neglegentiae siue inscitiae accusandus esset Uigilius sed etiam licentiae, qua uerba disparata coniunxisset in unum. imino cmn plane eadem. quae ad Bnsilium. paucis post diebus Leo scripserit ad Euxitlieum Thessalonicensem et a pari ad tres alios episcopos Orientales (ep. 150 ed. Ball.), haud ueri uidetur dissimile eum ultimis mensis Augusti diehus similia scripsisse etiam ad Anatolimn huiusque epistulae non seruatae esse ea, quae Uigilius hic adfert. 12 sunt Simplicii ad Acacium, Thiel ep. 7 p. 192 ) [*]( 4 antolium U 6 notitia V, corr. 0 perspicint Ix Pelag.: prospiciat edd. Leonis, perticiat Bar. 10 nulla Ballerinii )

315
insolubili obseruatione retinetur, quod a sacerdotum uniuersitate est constitutum.

item memoratus papa Simplicius Zenoni Augusto: nullus ad aures uestrae pietatis perniciosis mentibus pandatur accessus. nulla retractandi de ueteribus fiducia concedatur. sic haeresum denique machinamenta cunctarum eccle siasticis prostrata decretis numquam sinuntur oppugnationis elisa reparare certamina.

item praedictus beatissimus papa Simplicius ad praefatum Zenonem Augustum ita: Calchedonensis synodi constituta uel quae beatae memoriae prodecessor meus Leo apostolica eruditione perdocuit, intemerata uigere iubeatis: quia nec ullo modo retractari potest, quod illorum definitione sopitum est.

,-Constat ergo ex praefatis testimoniis patrum, quam tenere debeamus pro apostolicae sedis rectitudine et pro uniuersalis ecclesiae consideratione cautelam. cuius nos quoque cautelae iamdudum memores in ea, quam tunc dederamus ad Menam Constantinopolitanum episcopum epistolam (quam tamen praesentibus pluribus sacerdotibus et glorioso senatu Mena sanctae recordationis episcopo uestrae clementiae offerente et pietate uestra nobis cum eius consensu restituente receptam, quantum ad trium capitulorum causam pertinet, euacuauimus),