Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Forsitan autem et aliis locis numer(i> aliter inueniantur adscripti; nos tamen istos inuenire potuimus et hae quidem sunt diuisiones, quae secundum numerum diuerso modo constat esse compositae, nunc quidem secundum praeceptum domini, nunc autem iuxta singulorum principum uoluntatem, dico nero Mosis et Hiesu Naue et qui deinceps eorum successores existere meruerunt. nec sine spiritu id actum est sed, ut uoluit, idem spiritus sanctus enumerauit atque disposuit singulas consequentias iuxta propriam uoluntatem.

reuertens item de his uno loco breuiter et consequenter edisseram easdemque quattuordecim diuisiones harumque selectiones: non in uacuum faciam nec ut uenerationi tuae haec recensenti molestus existam, sed ut noueris (quod iam dei sit adiuuare), ut unicuique tribui memoratos lapides ueraciter coaptare possimus.

Excogitante igitur multum mente, tractantes iuxta experientiam huius electionis, suggerit nobis animus et ipsa consequentia lectionis, qualiter animaduerti possit quadratus ordo rationalis ex appositis lapidibus secundum memorata uocabula. requiratur iam de singulis numeris, sicuti discreta est [*]( 8 cf. Apocal. 7. 5-8 ) [*]( 1 sq. nominauit: queis (!) nos Fogg. 13 nuineraliter F, corr. FoOY. 18 mosi V, correxi naue Y 22 idem Fogg. )

764
unaquaeque diuisio, qualis ad eorundem lapidum rationem lectionemque sit congruens.

et ubicumque quidem dinumeratarum tribuum statum in locis singulis inspeximus menteque perpendimus non posse naturaliter — ut numerus quilibet eorum, qui in unaquaque diuisione numerati sunt, unum nomen minus habens ex tribubus — appellationi horum lapidum coaptari, ideoque protinus diuisionem secundam rite sustulimus, utpote quae horum lapidum consonantiam habere non possit, propter quod primos ponat Dan et Neptalim, Gad et Aser, hoc est ancillarum filios, quando mittens Iacob Esau munera in turmam eos primam diuisit, post haec autem filios Liae fecit aliam turmam, dein filios Rachel turmam tertiam. nam cum pretiosiores lapides sint in principio rationalis. porro filii ancillarum inferiores habeantur et hic primum positi sint, impossibile est eos ad causam rationalis in hac numeri parte congruere, propter quod ita se habere non possit.

Item quartam diuisionem, benedictionem Iacob, explorauimus, quando moriens filiis benedixit. habet enim primum Ruben, dein Simeon et Leui simul adiunctos, ita ut ista utriusque copulatio horum lapidum congruentiae uideatur obsistere. ideoque istam quoque sustulimus, cum lapidibus istis adcommodari minime possit.

Inspeximus autem et quintam diuisionem, quae continet initium egressionis filiorum Israhel ex Aegypto, et inuenimus eam praeponentem liberarum filios et ancillarum iuxta compositionis ordinem supponentem facientemque nouissimos <primos> primosque nouissimos, et ob hoc, quod Ioseph in Aegypto constitutus postremus nominatus est, animaduertimus iterum non posse lapides istos memoratarum tribuum coaptari nominibus:

et quod naturaliter onychinus lapis in persona [*]( 5 in om. Fogg. 9 propterea quia Fogg. 24 continent Y, corr. l oyg. 26 sq. liberarum .. supponentem in textu omissa in margine inferiore suppleuit Y man, 1 28 primos inserui: primosque nouissimos om. Fogg. )

765
Ioseph interpretari non possit neque rursus extremus Ioseph iuxta compositionem rationalis inseri debeat, nisi quod tantummodo necessitate praeposteratus sit, ut, cum undecimus habeatur, hic numeretur duodecimus iuxta cogentem necessitatem compositionis huius numeri, quam repperimus ordinatam.

in Graeca quippe locutione, quae ex Hebraea translata est, onychinum lapidem duodecimum inuenimus positum atque nouissimum, ita ut Beniamin contemplationem sui modis omnibus adtrahat; undecimum uero inuenimus beryllum, quem et undecimo Ioseph tam iuxta numerum quam iuxta contemplationem consequenter aptauimus.

inspicientes etiam Hebraicam Exodum, in qua et lex probatur adscripta, legentesque de rationali hoc, in quo clusi erant isti lapides, inuenimus onychinum lapidem aliter ordinatum: undecimus positus erat et beryllus duodecimus atque postremus. unde propemodum nobis ambiguitas orta est impedimentum intellegentiae faciens ueluti fictam contemplationem nos in duobus istis, berylli dico et onychini, lapidibus attulisse, dicebamque, quomodo in supplicationibus et oratione continua poterat error oboriri, et intellexi, quod dispensante deo hoc ita peractum est, ut idem Ioseph undecimus inter fratres suos existens duodecimus inueniretur iuxta compositionem huius numeri, qui eum duodecimum esse declarauit, cum diceret: Ioseph autem erat in Aegypto.

scientes itaque dispensatione diuina propter ueritatis contemplationes berylli lapidi, quae in ipsum Ioseph explentur, coaptari, sic est dispositum, ut beryllus lapis duodecimus poneretur et ultimus. nam et loseph, cum inter fratres undecimus esse memoratur, in hac tamen compositione numeri egressionis filiorum Israel duodecimus et extremus adscribitur. itaque prorsus inlustratione diuina et dispensatione [*]( 23 Exod. 1, 5 ) [*](5 reperimus Foyg. 6 grecca V 8 Mn> contemplationem Fogg. 11 optauimus V, corr. Fogg. 18 inueniemus Y, correxi 14 lapidum V, corr. Fogg, 15 et om. Fogg. 18 attulisset Fogy, fort. discebamque 19 continua V 25 lapidis V, correxi 28 esset Fogg, )

766
bene admodum relatus est onychinus lapis in Beniamin, qui in hac dispositione ante Ioseph numeratus est, beryllus autem in Ioseph accommodatus ob contemplationes eidem consonantes, quamuis ultimus lapis ipse numeretur, quia sic accidit et Ioseph nouissimum scribi, sicut frequenter asserui.

Transgredientes igitur et hanc diuisionem respeximus dispositionem sextam iuxta di<nu>meratarum tribuum consequentiam et inuenimus iuxta metationem castrorum Israel quadrati agminis ordinem magis oportere cODgrue(re) rationali iuxta ternas et ternas tribus, sicut in eodem rationali fas erat cernere, quod quadrati ordinis probatur exstare, et erat hoc planissimum atque symbolicum, id est significatiuum; propter dispositiones ordinum consonantiamque castrorum.

sed in his separata tribus, tribus Leui, nobis obstitit. constitutus est enim ludas habens secum Isachar et Zabulon in uno metationis contubernio, et constitutus est primus ad orientalem plagam propter significantiam, ut aestimo, regiae potestatis et quod Ruben a propria reciderit gloria, quia stratum maculauerit patris. sicuti diuinis litteris probatur insertum.

in secunda uero rnetatione castrorum Ruben ordinatur cum Simeone et Gad uersus ad mare, ad occidentem quoque Ephrem cum Manasse et Beniamin, qui omnes ex Rachel in una ponuntur metatione castrorum; propter Manassen uero Leui uidetur exclusus. dein ad aquilonem quartam metationem primitus Dan continet, dein Aser, deinde Neptalim, et quoniam Leui non inuenimus inter eos ammixtum, cognouimus nec istam posse descriptionem compositioni lapidum commodari, ne uideatur ei filiorum Israel unum < de >esse uocabulum.

Quapropter et hanc omittentes intendimus diuisioni septimae. quam protinus ademimus, quia non eam repperimus [*]( 19 cf. Gen. 49, 4 (35. 22) ) [*]( 1 ammodum V 7 dimeratarum V, corr. Fogg, 9 congrue corr. Fogg. 19 sicut Fogtj. 2a n«ptalin V quoniam Y: cura Fogg. 26 alllutum V 27 accommodari l\'ogg. 28 deesse 1<\'ogg.: esse V 30 ad emimus V respeximus Fogg. )

767
compositioni lapidum congruentem. haec enim iuxta principes tribuum ad praeceptum domini constat esse numerata: in qua primus ordinatus est Ruben, dein < Simeon, deinde Iuda, dein > Isachar et qui secuntur; Ioseph autem secundo numeratus est, propter quod Ephrem in uno numero, Manasses in altero sit locatus, et quoniam Leui rursus exemptus est, nequiuimus numerum coaptare lapidibus propter immutationem Leui et propter adiectionem unius tribus, quae in duabus probatur esse diuisa.

Dein octauam diuisionem de libro Numerorum diligenter inspeximus, ubi praecepit deus et misit Moses principes tribuum Israhel ad inspiciendam terram promissionis, et nec istam repperimus ad compositionem memoratorum lapidum consonantem, propter quod et Ruben in primis numeratus est, dein Simeon, deinde ludas, exin Isachar et deinceps qui secuntur et nusquam Leui mentio facta est.

Transeuntes igitur ad nonam diuisionem et ipsam conspeximus, quae facta est ex praecepto domini, sicut in libro continetur Numerorum, quando missi sunt principes tribuum, ut sorte diuiderent terram promissionis filiis Israel, et nec istam similiter ad consequentiam lapidum coaptare ualuimus. inuenientes enim ludam <in> primis positum, dein Simeonem et postea Beniamin, Dan quoque et Manassen nec non et Ephrem et Zabulon et deinceps Isachar, exin Aser et nouissime Neptalim, et rursus tribum Leui reperientes omissam et Ioseph dupliciter enumeratum in Ephrem et Manassem,

hanc etiam praetermisimus et in decimam diuisionem intentionem mentis ammouimus nec ipsam quiuimus inuenire lapidibus consonantem; etenim quando benedixit Moses filiis Israhel praeponens Beniamin quartum post Leui, dein Ioseph, et quoniam Simeonis [*]( 3 Simeon deinde Iuda dein inserui, cf. §62 6 quoniam V: cum Fogg. 18 continet V, corr. Fogg. 22 <in> primis scripsi (cf. supra p. 767,14): primis V, pirmum Fogg. 25 neptalin V repperientes V Ioaeph Fogg.: in ioseph V 28 ammonuimus V, corr, Fogg. 29 etenim Fogg.: est enim V 29 proponens Fogg. 30 quoniam V: cum Fogg. ) [*]( XXXV para 8. ) [*]( 49 )

768
nullam intulit mentionem, impossibile fuit eam coaptare lapidibus. habet autem ita: Ruben ludas Leui Beniamin, dein Ioseph Zabulon et Isachar, deinde Gad, qui est ancillae secundae filius, praepostere positus, dein Dan et Neptalim, dein Aser omnium nouissimus, qui et ipse secundae ancillae filius inuenitur. hic etiam quia numerus imminutus est Simeone praetermisso, fas non erat diuisionem istam lapidibus rationalis posse congruere.

Rursus et hanc praetermittentes in undecimam sollicita prorsus intentione peruenimus et repperimus, ubi praecepit Moyses, ut duodecim tribus stent ad benedicendum et maledicendum, sex in monte Garizin et sex in monte Gebal, sicut in Deuteronomio probatur adscriptum, quarum diuisio talis est: stabunt, inquit, in monte Garizin ad benedicendum Simeon Leui ludas Isachar Ioseph et Beniamin, et hi stabunt ad maledicendum in monte Gebal: Ruben Gad Aser Zabulon Dan et Neptalim. exceptis quippe Ruben et Neptalim liberarum filii probantur hic esse praelati, cumque et ista diuisio uidetur inconsequens ad quadratum rationalis ordinem, non ea uisa est adsumenda.

uerumtamen hanc eandem undecimam diuisionem sollicite contuentes, quod in duas partes uideretur esse discreta, sex in uno monte et sex in altero, hanc arbitrati sumus congruere numeris compositionis lapidum smaragdi, qui catenulis nectebantur, ordinati per utrumque pontificis humerum, auro et hyacinthina uitta conserti, ita ut in his duobus smaragdis inscriberentur nomina filiorum Israel, eo quod unus smaragdus ob rotunditatem sui duodecim nomina capere non posset. oportebat autem, et si capere poterat, dextros sinistrosque distingui, et ideo in utroque lapide, posito in dextera scilicet et sinistra, conscripta sunt nomina [*]( 14 Deuteron. 27, 12 sq. ) [*]( 1 ullam V, corr. Fogg. 11 moises V 18 exceptis .. neptalim cum a om. Fogg. 21 ueruntamen V 22 quod V: quae Fogg. uidetur Fogg. 25 nectabantur V 26 hiacinctina V )

769
sicut in utroque monte Garizin et Gebal tribus filiorum Israhel ordinatae sunt.

Qui montes ex aduerso sibi cernuntur oppositi in Orientis parte, ubi Hiericho sita est, ultra locum Galgalae ibique referuntur benedixisse Israhel hi, qui in monte Garizi consistebant dicentes: benedictus qui facit uoluntatem domini, et uox audiebatur per plana camporum, ubi populus adstabat, et innuebatur ei, ut diceret: fiat, fiat! e contra uero Ruben et Gad et reliqui cum eis in monte Gebal stantes aiebant: maledictus qui non facit omnia, quae scripta sunt in isto libro, et respondebat omnis populus: fiat, fiat! interpretatur autem <fiat> \'amen*. nam uoces e duobus montibus istae resonabant.